Talált 18 Eredmények: Eiecerunt

  • Supervenere pastores et eiecerunt eas: surrexitque Moyses et, defensis puellis, adaquavit oves earum. (Liber Exodus 2, 17)

  • Feceruntque ita filii Israel et eiecerunt eos extra castra, sicut locutus erat Dominus Moysi. (Liber Numeri 5, 4)

  • Misique ante vos crabrones, et eiecerunt eos coram vobis — duos reges Amorraeorum — non in gladio nec in arcu tuo. (Liber Iosue 24, 12)

  • Habuit autem Galaad uxorem, de qua suscepit filios, qui, postquam creverant, eiecerunt Iephte dicentes: “Heres in domo patris nostri esse non poteris, quia de altera matre generatus es”. (Liber Iudicum 11, 2)

  • Nunc ergo audiat, oro, dominus meus rex verba servi sui: Si Dominus incitat te adversum me, odoretur sacrificium; si autem filii hominum, maledicti sint in conspectu Domini, quia eiecerunt me hodie, ut non habitem in hereditate Domini dicentes: “Vade, servi diis alienis”. (Liber I Samuelis 26, 19)

  • Et declinaverunt de via parentum suorum et adoraverunt Deum caeli, Deum, quem cognoverunt; et eiecerunt eos a facie deorum suorum, et fugerunt in Mesopotamiam et inhabitaverunt ibi dies multos. (Liber Iudith 5, 8)

  • Et clamaverunt ad Deum suum, et percussit totam terram Aegypti plagis, in quibus non erat medicina, et eiecerunt eos Aegyptii a facie sua. (Liber Iudith 5, 12)

  • et eduxit eos in viam Sinai et Cadesbarne. Et eiecerunt omnes inhabitantes in eremo (Liber Iudith 5, 14)

  • et eiecerunt a facie sua Chananaeum et Pherezaeum et Iebusaeum et Sichem et omnes Gergesaeos et habitaverunt in ea diebus multis. (Liber Iudith 5, 16)

  • Ovis dispersa Israel; leones eiecerunt eum. Primus comedit eum rex Assyriae; iste novissimus exossavit eum Nabuchodonosor rex Babylonis. (Liber Ieremiae 50, 17)

  • Usque ad terminum eiecerunt te, omnes viri foederis tui deceperunt te, invaluerunt adversum te viri pacis tuae; qui comedunt tecum, ponent insidias subter te. Non est prudentia in eo. (Prophetia Abdiae 1, 7)

  • Et apprehensum eum eiecerunt extra vineam et occiderunt. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 39)


“Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno.” São Padre Pio de Pietrelcina