Talált 376 Eredmények: Ephraim tribus

  • Et praetereuntes blasphemabant eum moventes capita sua et dicentes: “Vah, qui destruit templum et in tribus diebus aedificat; (Evangelium secundum Marcum 15, 28)

  • Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus et reversa est in domum suam. (Evangelium secundum Lucam 1, 56)

  • In veritate autem dico vobis: Multae viduae erant in diebus Eliae in Israel, quando clausum est caelum annis tribus et mensibus sex, cum facta est fames magna in omni terra; (Evangelium secundum Lucam 4, 25)

  • ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo et sedeatis super thronos iudicantes duodecim tribus Israel. (Evangelium secundum Lucam 22, 30)

  • Respondit Iesus et dixit eis: “Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud”. (Evangelium secundum Ioannem 2, 19)

  • Dixerunt ergo Iudaei: “Quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc, et tu tribus diebus excitabis illud?”. (Evangelium secundum Ioannem 2, 20)

  • Iesus ergo iam non in palam ambulabat apud Iudaeos, sed abiit inde in regionem iuxta desertum, in civitatem, quae dicitur Ephraim, et ibi morabatur cum discipulis. (Evangelium secundum Ioannem 11, 54)

  • Ascendit ergo Simon Petrus et traxit rete in terram, plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus; et cum tanti essent, non est scissum rete. (Evangelium secundum Ioannem 21, 11)

  • Eodem tempore natus est Moyses et erat formosus coram Deo; qui nutritus est tribus mensibus in domo patris. (Actus Apostolorum 7, 20)

  • Et erat tribus diebus non videns et non manducavit neque bibit. (Actus Apostolorum 9, 9)

  • in quam duodecim tribus nostrae cum perseverantia nocte ac die deservientes sperant devenire; de qua spe accusor a Iudaeis, rex! (Actus Apostolorum 26, 7)

  • Adversus presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus vel tribus testibus. (Epistula I ad Timotheum 5, 19)


“A sua função é tirar e transportar as pedras, e arrancar os espinhos. Jesus é quem semeia, planta, cultiva e rega. Mas seu trabalho também é obra de Jesus. Sem Ele você nada pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina