Talált 23 Eredmények: Equitum

  • Et Philisthim congregati sunt ad proeliandum contra Israel: tria milia curruum et sex milia equitum et reliquum vulgus plurimum sicut arena, quae est in litore maris. Et ascendentes castrametati sunt in Machmas ad orientem Bethaven. (Liber I Samuelis 13, 5)

  • De filiis autem Israel non constituit Salomon servire quemquam, sed erant viri bellatores et ministri eius et principes et pugnatores eius et praefecti curruum et equitum. (Liber I Regum 9, 22)

  • Congregavitque Salomon currus et equites, et facti sunt ei mille quadringenti currus et duodecim milia equitum; et disposuit eos per civitates quadrigarum et cum rege in Ierusalem. (Liber I Regum 10, 26)

  • Congregavitque sibi currus et equites, et facti sunt ei mille quadringenti currus et duodecim milia equitum, et fecit eos esse in urbibus quadrigarum et cum rege in Ierusalem. (Liber II Paralipomenon 1, 14)

  • Porro de filiis Israel non posuit, ut servirent operibus regis; ipsi enim erant viri bellatores et principes pugnatorum eius et principes quadrigarum et equitum eius. (Liber II Paralipomenon 8, 9)

  • cum mille ducentis curribus et sexaginta milibus equitum, nec erat numerus vulgi, quod venerat cum eo ex Aegypto, Libyes scilicet et Socciitae et Aethiopes. (Liber II Paralipomenon 12, 3)

  • et numeravit electos viros in expeditionem, quemadmodum praeceperat ei dominus suus, in centum viginti milia et equitum sagittariorum duodecim milia. (Liber Iudith 2, 15)

  • Et paraverunt se in illa die omnis vir potens eorum; et virtus eorum virorum bellatorum erat centum septuaginta milia peditum et equitum duodecim milia, praeter impedimenta et viros, qui erant pedites in eis, multitudo magna valde. (Liber Iudith 7, 2)

  • et misit cum eis quadraginta milia virorum et septem milia equitum, ut venirent in terram Iudae et disperderent eam secundum verbum regis. (Liber I Maccabaeorum 3, 39)

  • Et sequenti anno congregavit virorum electorum sexaginta milia et equitum quinque milia, ut debellaret eos. (Liber I Maccabaeorum 4, 28)

  • Et erat numerus exercitus eius centum milia peditum et viginti milia equitum, et elephanti triginta duo docti ad proelium. (Liber I Maccabaeorum 6, 30)

  • et surrexerunt et abierunt in Bereth in viginti milibus virorum et duobus milibus equitum. (Liber I Maccabaeorum 9, 4)


“Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente.” São Padre Pio de Pietrelcina