Talált 295 Eredmények: Erunt
Videamus ergo, si sermones illius veri sint, et tentemus, quae in exitu eius erunt: (Liber Sapientiae 2, 17)
Filii autem adulterorum in inconsummatione erunt, et ab iniquo toro semen exterminabitur. (Liber Sapientiae 3, 16)
Et, si quidem longae vitae erunt, in nihilum computabuntur, et sine honore erit in novissimo senectus illorum; (Liber Sapientiae 3, 17)
Et erunt post haec tamquam corpus sine honore et in contumeliam inter mortuos in perpetuum, quoniam disrumpet illos praecipites sine voce et commovebit illos a fundamentis, et usque ad supremum desolabuntur et erunt in dolore, et memoria illorum peribit. (Liber Sapientiae 4, 19)
Disponam populos, et nationes mihi erunt subditae; (Liber Sapientiae 8, 14)
Et erunt accepta opera mea, et diiudicabo populum tuum iuste et ero dignus sedium patris mei. (Liber Sapientiae 9, 12)
neque enim erant ab initio, neque erunt in perpetuum. (Liber Sapientiae 14, 13)
Qui timent Dominum, non erunt incredibiles verbo illius; et, qui diligunt illum, conservabunt viam illius. (Liber Ecclesiasticus 2, 18)
Qui serviunt ei, obsequentes erunt Sancto, et eos, qui diligunt illam, diligit Deus. (Liber Ecclesiasticus 4, 15)
Si crediderit ei, hereditabit illam, et erunt in possessione generationes illius. (Liber Ecclesiasticus 4, 17)
Et erunt tibi compedes eius in protectionem fortitudinis, et torques illius in stolam gloriae; (Liber Ecclesiasticus 6, 30)
In medio fratrum rector illorum in honore; et, qui timent Dominum, erunt in oculis illius. (Liber Ecclesiasticus 10, 24)