Talált 65 Eredmények: Etenim
Percussum est ut fenum et aruit cor meum, etenim oblitus sum comedere panem meum. (Liber Psalmorum 102, 5)
saepe expugnaverunt me a iuventute mea, etenim non potuerunt adversum me. (Liber Psalmorum 129, 2)
Etenim quasi cum ea habitaturus venit ad locum Antiochus et, qui cum ipso erant, amici, ut acciperet pecunias multas dotis nomine. (Liber II Maccabaeorum 1, 14)
Hinc ergo narrationem incipiemus, praedictis tantulo subiuncto; stultum etenim est ante historiam efffluere, ipsam autem historiam concidere. (Liber II Maccabaeorum 2, 32)
Etenim multo tempore non sinere eos, qui gerunt impie, sed statim ultiones adhibere, magni beneficii est indicium. (Liber II Maccabaeorum 6, 13)
Etenim, quia non profertur cito sententia contra opera mala, ideo cor filiorum hominum repletur, ut perpetrent mala. (Liber Ecclesiastes 8, 11)
Vade ergo et comede in laetitia panem tuum et bibe cum gaudio vinum tuum, etenim iam diu placuerunt Deo opera tua. (Liber Ecclesiastes 9, 7)
Etenim, si coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est; (Liber Sapientiae 3, 4)
Etenim, si in ramis ad tempus germinaverit, infirmiter posita a vento commovebitur et a nimietate ventorum eradicabitur. (Liber Sapientiae 4, 4)
Etenim in erroris viis diutius erraverunt, deos aestimantes, quae etiam inter animalia e turpibus sunt vilia, infantium insensatorum more decepti: (Liber Sapientiae 12, 24)
Etenim, cum in operibus illius conversentur, inquirunt et credunt visui, quoniam pulchra sunt, quae videntur. (Liber Sapientiae 13, 7)
etenim, quod factum est, cum illo, qui fecit, tormenta patietur. (Liber Sapientiae 14, 10)