Talált 129 Eredmények: Facit
Non habitabit in medio domus meae, qui facit superbiam; qui loquitur iniqua, non stabit in conspectu oculorum meorum. (Liber Psalmorum 101, 7)
Qui respicit terram et facit eam tremere, qui tangit montes, et fumigant. (Liber Psalmorum 104, 32)
Qui habitare facit sterilem in domo, matrem filiorum laetantem. (Liber Psalmorum 113, 9)
Adducens nubes ab extremo terrae, fulgura in pluviam facit, producit ventos de thesauris suis. (Liber Psalmorum 135, 7)
Qui facit mirabilia magna solus, quoniam in aeternum misericordia eius. (Liber Psalmorum 136, 4)
facit iudicium oppressis, dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos, (Liber Psalmorum 146, 7)
ignis, grando, nix, fumus, spiritus procellarum, qui facit verbum eius, (Liber Psalmorum 148, 8)
Omnes itaque, cum benedixissent, quae sunt iusti iudicis, Domini, qui occulta manifesta facit, (Liber II Maccabaeorum 12, 41)
ut custodiat te a muliere extranea et ab aliena, quae verba sua dulcia facit. (Liber Proverbiorum 7, 5)
Qui erudit derisorem, ipse iniuriam sibi facit; et, qui arguit impium, sibi maculam generat. (Liber Proverbiorum 9, 7)
Benedictio Domini divites facit, nec addet ei labor quidquam. (Liber Proverbiorum 10, 22)
Affligetur malo, qui fidem facit pro extraneo; qui autem odit sponsores, securus erit. (Liber Proverbiorum 11, 15)