Talált 234 Eredmények: Facta

  • Facta autem die, egressus ibat in desertum locum; et turbae requirebant eum et venerunt usque ad ipsum et detinebant illum, ne discederet ab eis. (Evangelium secundum Lucam 4, 42)

  • similis est homini aedificanti domum, qui fodit in altum et posuit fundamentum supra petram; inundatione autem facta, illisum est flumen domui illi et non potuit eam movere; bene enim aedificata erat. (Evangelium secundum Lucam 6, 48)

  • Qui autem audivit et non fecit, similis est homini aedificanti domum suam supra terram sine fundamento; in quam illisus est fluvius, et continuo cecidit, et facta est ruina domus illius magna”. (Evangelium secundum Lucam 6, 49)

  • Accedentes autem suscitaverunt eum dicentes: “Praeceptor, praeceptor, perimus!”. At ille surgens increpavit ventum et tempestatem aquae, et cessaverunt, et facta est tranquillitas. (Evangelium secundum Lucam 8, 24)

  • Et facta est, dum oraret, species vultus eius altera, et vestitus eius albus, refulgens. (Evangelium secundum Lucam 9, 29)

  • Haec autem illo loquente, facta est nubes et obumbravit eos; et timuerunt intrantibus illis in nubem. (Evangelium secundum Lucam 9, 34)

  • Et vox facta est de nube dicens: “Hic est Filius meus electus; ipsum audite”. (Evangelium secundum Lucam 9, 35)

  • Et postquam omnia consummasset, facta est fames valida in regione illa, et ipse coepit egere. (Evangelium secundum Lucam 15, 14)

  • Ait autem Iesus ad eum: “Hodie salus domui huic facta est, eo quod et ipse filius sit Abrahae; (Evangelium secundum Lucam 19, 9)

  • Et cum facta esset hora, discubuit, et apostoli cum eo. (Evangelium secundum Lucam 22, 14)

  • Facta est autem et contentio inter eos, quis eorum videretur esse maior. (Evangelium secundum Lucam 22, 24)

  • Et respondens unus, cui nomen Cleopas, dixit ei: “Tu solus peregrinus es in Ierusalem et non cognovisti, quae facta sunt in illa his diebus?”. (Evangelium secundum Lucam 24, 18)


“Nossa Senhora recebeu pela inefável bondade de Jesus a força de suportar até o fim as provações do seu amor. Que você também possa encontrar a força de perseverar com o Senhor até o Calvário!” São Padre Pio de Pietrelcina