Talált 39 Eredmények: Fames

  • Fames si oborta fuerit in terra aut pestilentia aut uredo aut aurugo aut locusta vel bruchus, et afflixerit eum inimicus eius portas obsidens, omnis plaga, universa infirmitas, (Liber I Regum 8, 37)

  • Ivit ergo Elias, ut ostenderet se Achab. Erat autem fames vehemens in Samaria. (Liber I Regum 18, 2)

  • Et Eliseus reversus est in Galgala. Erat autem fames in terra, et filii prophetarum habitabant coram eo. Dixitque puero suo: “Pone ollam grandem et coque pulmentum filiis prophetarum”. (Liber II Regum 4, 38)

  • Factaque est fames magna in Samaria et tamdiu obsessa est, donec venumdaretur caput asini octoginta argenteis et quarta pars cabi stercoris columbarum quinque argenteis. (Liber II Regum 6, 25)

  • Nona die mensis quarti praevaluit fames in civitate, nec erat panis populo terrae. (Liber II Regum 25, 3)

  • Fames si orta fuerit in terra et pestilentia, uredo et aurugo et locusta et bruchus et hostes, vastatis regionibus, portas eius obsederint, omnisque plaga et infirmitas presserit, (Liber II Paralipomenon 6, 28)

  • “Si irruerint super nos mala, gladius iudicii, pestilentia et fames, stabimus coram domo hac in conspectu tuo, quia nomen tuum est in domo hac, et clamabimus ad te in tribulationibus nostris, et exaudies salvosque facies”. (Liber II Paralipomenon 20, 9)

  • Et descenderunt in Aegyptum — cooperuerat enim fames faciem terrae Chanaan — et commorati sunt ibi, usquedum enutriti sunt et facti sunt ibi in multitudinem magnam, nec erat numerus generis eorum. (Liber Iudith 5, 10)

  • Et remanserunt in sanctis viri pauci, quoniam obtinuerat eos fames, et dispersi sunt unusquisque in locum suum. (Liber I Maccabaeorum 6, 54)

  • In diebus illis facta est fames magna valde, et tradidit se regio cum ipsis. (Liber I Maccabaeorum 9, 24)

  • Vir pauper et calumnians pauperes similis est imbri vehementi, in quo paratur fames. (Liber Proverbiorum 28, 3)

  • ignis, grando, fames et mors, omnia haec ad vindictam creata sunt; (Liber Ecclesiasticus 39, 35)


“Ele e ouvir a Sua voz por meio das Suas inspirações e iluminações interiores.” São Padre Pio de Pietrelcina