Talált 207 Eredmények: Fecerunt

  • In die enim illa abiciet vir idola argentea sua et idola aurea sua, quae fecerunt vobis manus vestrae in peccatum; (Liber Isaiae 31, 7)

  • Ecce tu audisti omnia, quae fecerunt reges Assyriorum omnibus terris, quas ad interitum devoverunt, et tu poteris liberari? (Liber Isaiae 37, 11)

  • Vox in collibus audita est, ploratus et supplicatio filiorum Israel, quoniam iniquam fecerunt viam suam, obliti sunt Domini Dei sui. (Liber Ieremiae 3, 21)

  • Via tua et opera tua fecerunt haec tibi; ista malitia tua, quia amara, quia tetigit cor tuum. (Liber Ieremiae 4, 18)

  • Confusi sunt, quia abominationem fecerunt; quin potius confusione non sunt confusi et erubescere nescierunt. “Quam ob rem cadent inter ruentes; tempore, quo visitavero eos, corruent”, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 6, 15)

  • Quia fecerunt filii Iudae malum in oculis meis, dicit Dominus; posuerunt abominationes suas in domo, super quam invocatum est nomen meum, ut polluerent eam; (Liber Ieremiae 7, 30)

  • Confusi sunt, quia abominationem fecerunt; quin immo confusione non sunt confusi et erubescere nescierunt, idcirco cadent inter corruentes, in tempore visitationis suae corruent, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 8, 12)

  • Sic ergo dicetis eis: “Dii, qui caelos et terram non fecerunt, pereant de terra et de his, quae sub caelis sunt”. (Liber Ieremiae 10, 11)

  • Et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam, sed abierunt unusquisque in pravitate cordis sui mali; et induxi super eos omnia verba pacti huius, quod praecepi, ut facerent, et non fecerunt”. (Liber Ieremiae 11, 8)

  • Reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priorum, qui noluerunt audire verba mea; et hi ergo abierunt post deos alienos, ut servirent eis: irritum fecerunt domus Israel et domus Iudae pactum meum, quod pepigi cum patribus eorum. (Liber Ieremiae 11, 10)

  • Et Dominus exercituum, qui plantavit te, locutus est super te malum, pro malis domus Israel et domus Iudae, quae fecerunt sibi ad irritandum me, sacrificantes Baal. (Liber Ieremiae 11, 17)

  • non secundum pactum, quod pepigi cum patribus eorum in die qua apprehendi manum eorum, ut educerem eos de terra Aegypti, pactum, quod irritum fecerunt, et ego dominatus sum eorum, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 31, 32)


“A mulher forte é a que tem temor de Deus, a que mesmo à custa de sacrifício faz a vontade de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina