Talált 207 Eredmények: Fecerunt

  • Circuieruntque civitatem secundo die semel et reversi sunt in castra; sic fecerunt sex diebus. (Liber Iosue 6, 14)

  • Ingressique iuvenes eduxerunt Rahab et parentes eius, fratres quoque et cunctam supellectilem ac cognationem illius et extra castra Israel manere fecerunt. (Liber Iosue 6, 23)

  • Sicut praeceperat Dominus Moysi, ita fecerunt filii Israel et diviserunt terram. (Liber Iosue 14, 5)

  • Postquam autem convaluerunt filii Israel, subiecerunt Chananaeos et fecerunt sibi tributarios nec expulerunt eos. (Liber Iosue 17, 13)

  • Quod si voluerint dicere, respondebunt eis: “Ecce similitudo altaris Domini, quam fecerunt patres nostri non in holocausta neque in sacrificia, sed in testimonium inter nos et vos”. (Liber Iosue 22, 28)

  • Addiderunt autem filii Israel facere malum in conspectu Domini, qui confortavit adversum eos Eglon regem Moab, quia fecerunt malum in conspectu Domini. (Liber Iudicum 3, 12)

  • Fecerunt autem filii Israel malum in conspectu Domini, qui tradidit eos in manu Madian septem annis. (Liber Iudicum 6, 1)

  • nec fecerunt misericordiam cum domo Ierobbaal Gedeon iuxta omnia bona, quae fecerat Israeli. (Liber Iudicum 8, 35)

  • Filii autem Israel peccatis veteribus iungentes nova fecerunt malum in conspectu Domini et servierunt Baalim et Astharoth et diis Syriae ac Sidonis et Moab et filiorum Ammon et Philisthim; dimiseruntque Dominum et non colebant eum. (Liber Iudicum 10, 6)

  • Descenderunt ergo tria milia virorum de Iuda ad specum petrae Etam dixeruntque ad Samson: “Nescis quod Philisthim imperent nobis? Quare hoc nobis facere voluisti?”. Quibus ille ait: “Sicut fecerunt mihi, feci eis”. (Liber Iudicum 15, 11)

  • Quem cum apprehendissent Philisthim, statim eruerunt oculos eius et duxerunt Gazam vinctum duabus catenis aeneis et clausum in carcere molere fecerunt. (Liber Iudicum 16, 21)

  • Quam arreptam in frusta concidi misique partes in omnes terminos possessionis Israel, quia fecerunt nefas et piaculum in Israel. (Liber Iudicum 20, 6)


“Comunguemos com santo temor e com grande amor.” São Padre Pio de Pietrelcina