Talált 668 Eredmények: Fecit

  • At illa dormire eum fecit super genua sua vocavitque tonsorem et fecit radere septem crines eius et coepit humiliare eum; statim enim ab eo fortitudo discessit. (Liber Iudicum 16, 19)

  • qui aediculam Dei habens fecit ephod ac theraphim implevitque unius filiorum suorum manum, et factus est ei sacerdos. (Liber Iudicum 17, 5)

  • At ille consurgens coepit velle proficisci. Et nihilominus obnixe eum socer tenuit et apud se fecit manere. (Liber Iudicum 19, 7)

  • Descenditque in aream et fecit omnia, quae sibi imperaverat socrus. (Liber Ruth 3, 6)

  • et aspicietis. Et siquidem per viam finium suorum ascenderit contra Bethsames, ipse fecit nobis hoc malum grande; sin autem minime, sciemus quia nequaquam manus eius tetigit nos, sed casu accidit”. (Liber I Samuelis 6, 9)

  • Et ait Saul: “Non occidetur quisquam in die hac, quia hodie fecit Dominus salutem in Israel”. (Liber I Samuelis 11, 13)

  • Et ait Samuel ad populum: “Testis est Dominus, qui fecit Moysen et Aaron et eduxit patres nostros de terra Aegypti. (Liber I Samuelis 12, 6)

  • Nunc ergo state, ut iudicio contendam adversum vos coram Domino de omnibus misericordiis Domini, quas fecit vobiscum et cum patribus vestris: (Liber I Samuelis 12, 7)

  • Dixitque populus ad Saul: “Ergone Ionathan morietur, qui fecit salutem hanc magnam in Israel? Hoc nefas est; vivit Dominus, quia non cadet capillus de capite eius in terram, quia cum Deo operatus est hodie”. Liberavit ergo populus Ionathan, ut non moreretur. (Liber I Samuelis 14, 45)

  • Haec dicit Dominus exercituum: “Recensui, quaecumque fecit Amalec Israeli, quomodo restitit ei in via, cum ascenderet de Aegypto. (Liber I Samuelis 15, 2)

  • Et ait Samuel: “Sicut fecit absque liberis mulieres gladius tuus, sic absque liberis erit inter mulieres mater tua”. Et in frusta concidit Samuel Agag coram Domino in Galgalis. (Liber I Samuelis 15, 33)

  • Fecit ergo Samuel, sicut locutus est ei Dominus, venitque in Bethlehem. Et expaverunt seniores civitatis occurrentes ei dixeruntque: “Pacificusne ingressus tuus?”. (Liber I Samuelis 16, 4)


“Quanto mais te deixares enraizar na santa humildade, tanto mais íntima será a comunicação da tua alma com Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina