Talált 22 Eredmények: Ficus

  • Nolite timere, animalia regionis, quia germinaverunt pascua deserti, quia lignum attulit fructum suum, ficus et vinea dederunt divitias suas. (Prophetia Ioel 2, 22)

  • Vae mihi, quia factum est mihi sicut congregata messe, sicut collecta vindemia! Non est botrus ad comedendum, nec praecoqua ficus, quam desideravit anima mea. (Prophetia Michaeae 7, 1)

  • Omnes munitiones tuae sicut ficus cum ficis praecocibus: si concussae fuerint, cadent in os comedentis. (Prophetia Nahum 3, 12)

  • Ficus enim non florebit, et non erit fructus in vineis; mentietur opus olivae, et arva non afferent cibum; abscissum est de ovili pecus, et non est armentum in praesepibus. (Prophetia Habacuc 3, 17)

  • Numquid adhuc semen in horreo est, et adhuc vinea et ficus et malogranatum et lignum olivae non portavit fructum? Ex die hac benedicam”. (Prophetia Aggaei 2, 19)

  • A fructibus eorum cognoscetis eos; numquid colligunt de spinis uvas aut de tribulis ficus? (Evangelium secundum Matthaeum 7, 16)

  • Et recordatus Petrus dicit ei: “Rabbi, ecce ficus, cui maledixisti, aruit”. (Evangelium secundum Marcum 11, 21)

  • Unaquaeque enim arbor de fructu suo cognoscitur; neque enim de spinis colligunt ficus, neque de rubo vindemiant uvam. (Evangelium secundum Lucam 6, 44)

  • Numquid potest, fratres mei, ficus olivas facere, aut vitis ficus? Neque salsa dulcem potest facere aquam. (Epistula Iacobi 3, 12)

  • et stellae caeli ceciderunt in terram, sicut ficus mittit grossos suos, cum vento magno movetur, (Apocalypsis Ioannis 6, 13)


“Não sejamos mesquinhos com Deus que tanto nos enriquece.” São Padre Pio de Pietrelcina