Talált 1442 Eredmények: Filii Noe et generationes Noe

  • Erat autem Thamna concubina Eliphaz filii Esau, quae peperit ei Amalec. Hi sunt filii Ada uxoris Esau. (Liber Genesis 36, 12)

  • Filii autem Rahuel: Nahath et Zara, Samma et Meza; hi filii Basemath uxoris Esau. (Liber Genesis 36, 13)

  • Isti erant filii Oolibama filiae Ana filii Sebeon uxoris Esau, quos genuit ei: Iehus et Ialam et Core. (Liber Genesis 36, 14)

  • Hi duces filiorum Esau. Filii Eliphaz primogeniti Esau: dux Theman, dux Omar, dux Sepho, dux Cenez, (Liber Genesis 36, 15)

  • dux Core, dux Gatham, dux Amalec. Hi duces Eliphaz in terra Edom; hi filii Ada. (Liber Genesis 36, 16)

  • Hi filii Rahuel filii Esau: dux Nahath, dux Zara, dux Samma, dux Meza. Hi duces Rahuel in terra Edom; isti filii Basemath uxoris Esau. (Liber Genesis 36, 17)

  • Hi filii Oolibama uxoris Esau: dux Iehus, dux Ialam, dux Core. Hi duces Oolibama filiae Ana uxoris Esau. (Liber Genesis 36, 18)

  • Isti sunt filii Esau et hi duces eorum. Ipse est Edom. (Liber Genesis 36, 19)

  • Isti sunt filii Seir Horraei habitatores terrae: Lotan et Sobal et Sebeon et Ana (Liber Genesis 36, 20)

  • et Dison et Eser et Disan; hi duces Horraei filii Seir in terra Edom. (Liber Genesis 36, 21)

  • Facti sunt autem filii Lotan: Hori et Hemam; erat autem soror Lotan Thamna. (Liber Genesis 36, 22)

  • Et isti filii Sobal: Alvan et Manahath et Ebal, Sepho et Onam. (Liber Genesis 36, 23)


“A prática das bem-aventuranças não requer atos de heroísmo, mas a aceitação simples e humilde das várias provações pelas quais a pessoa passa.” São Padre Pio de Pietrelcina