Talált 24 Eredmények: Fons

  • Fons turbatus pede et vena corrupta iustus cadens coram impio. (Liber Proverbiorum 25, 26)

  • Hortus conclusus, soror mea, sponsa, hortus conclusus, fons signatus; (Canticum Canticorum 4, 12)

  • Fons hortorum, puteus aquarum viventium, quae fluunt impetu de Libano. (Canticum Canticorum 4, 15)

  • Fons sapientiae verbum Dei in excelsis, et ingressus illius mandata aeterna. (Liber Ecclesiasticus 1, 5)

  • Scientia sapientis tamquam inundatio abundabit, et consilium illius sicut fons vitae permanet. (Liber Ecclesiasticus 21, 16)

  • Et te ducet Dominus semper, et satiabit in locis aridis animam tuam et ossa tua firmabit; et eris quasi hortus irriguus et sicut fons aquarum, cuius non deficient aquae. (Liber Isaiae 58, 11)

  • Et erit in die illa: stillabunt montes mustum, et colles fluent lacte; et per omnes rivos Iudae ibunt aquae, et fons de domo Domini egredietur et irrigabit torrentem Settim. (Prophetia Ioel 4, 18)

  • In die illa erit fons patens domui David et habitantibus Ierusalem pro peccatis et immunditia. (Prophetia Zachariae 13, 1)

  • Et confestim siccatus est fons sanguinis eius, et sensit corpore quod sanata esset a plaga. (Evangelium secundum Marcum 5, 29)

  • erat autem ibi fons Iacob. Iesus ergo fatigatus ex itinere sedebat sic super fontem; hora erat quasi sexta. (Evangelium secundum Ioannem 4, 6)

  • qui autem biberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum; sed aqua, quam dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam”. (Evangelium secundum Ioannem 4, 14)

  • Numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam? (Epistula Iacobi 3, 11)


“Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno.” São Padre Pio de Pietrelcina