Talált 67 Eredmények: Foris
Gladius foris, pestis et fames intrinsecus. Qui in agro est, gladio morietur; et, qui in civitate, fame et pestilentia devorabuntur. (Prophetia Ezechielis 7, 15)
Cum sanare vellem Israel, revelata est iniquitas Ephraim et malitia Samariae, quia operati sunt mendacium; et fur ingressus est, foris autem spoliat turma latronum. (Prophetia Osee 7, 1)
Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater et fratres eius stabant foris quaerentes loqui ei. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 46)
Dixit autem ei quidam: “Ecce mater tua et fratres tui foris stant quaerentes loqui tecum”. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 47)
Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia mundatis, quod de foris est calicis et paropsidis, intus autem pleni sunt rapina et immunditia! (Evangelium secundum Matthaeum 23, 25)
Pharisaee caece, munda prius, quod intus est calicis, ut fiat et id, quod de foris eius est, mundum. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 26)
Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia similes estis sepulcris dealbatis, quae a foris quidem parent speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia! (Evangelium secundum Matthaeum 23, 27)
Sic et vos a foris quidem paretis hominibus iusti, intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 28)
Petrus vero sedebat foris in atrio; et accessit ad eum una ancilla dicens: “Et tu cum Iesu Galilaeo eras!”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 69)
At ille egressus coepit praedicare multum et diffamare sermonem, ita ut iam non posset manifesto in civitatem introire, sed foris in desertis locis erat; et conveniebant ad eum undique. (Evangelium secundum Marcum 1, 45)
Et venit mater eius et fratres eius, et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum. (Evangelium secundum Marcum 3, 31)
Et sedebat circa eum turba, et dicunt ei: “Ecce mater tua et fratres tui et sorores tuae foris quaerunt te”. (Evangelium secundum Marcum 3, 32)