Talált 86 Eredmények: Fortitudo

  • Meum est consilium et prudentia, mea est intellegentia, mea est fortitudo. (Liber Proverbiorum 8, 14)

  • Fortitudo simplici via Domini et ruina his, qui operantur malum. (Liber Proverbiorum 10, 29)

  • Ornamentum iuvenum fortitudo eorum, et honor senum canities. (Liber Proverbiorum 20, 29)

  • Si fueris lassus in die angustiae, coartabitur fortitudo tua. (Liber Proverbiorum 24, 10)

  • Ain. Fortitudo et decor indumentum eius, et ridebit in die novissimo. (Liber Proverbiorum 31, 25)

  • Sit autem fortitudo nostra lex iustitiae; quod enim infirmum est, inutile invenitur. (Liber Sapientiae 2, 11)

  • Fortitudo enim tua iustitiae initium est, et ob hoc, quod omnium Dominus es, omnibus te parcere facit. (Liber Sapientiae 12, 16)

  • Ad quem respicit? Et quis est fortitudo eius? (Liber Ecclesiasticus 34, 18)

  • et erit fortitudo vestra ut favilla stuppae, et opus eius quasi scintilla, et succendetur utrumque simul, et non erit qui exstinguat. (Liber Isaiae 1, 31)

  • Ecce Deus salutis meae; fiducialiter agam et non timebo, quia fortitudo mea et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem”. (Liber Isaiae 12, 2)

  • Erubesce, Sidon, ait enim mare, fortitudo maris, dicens: “Non parturivi et non peperi; et non enutrivi iuvenes nec virgines educavi”. (Liber Isaiae 23, 4)

  • quia factus es fortitudo pauperi, fortitudo egeno in tribulatione sua, protectio a turbine, umbraculum ab aestu: spiritus enim robustorum quasi imber hiemalis. (Liber Isaiae 25, 4)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina