Talált 63 Eredmények: Furor

  • “Ite et consulite Dominum pro me et pro reliquiis Israel et Iudae super sermonibus libri, qui repertus est. Magnus enim furor Domini effusus est super nos, eo quod non custodierint patres nostri verba Domini, ut facerent iuxta omnia, quae scripta sunt in isto volumine”. (Liber II Paralipomenon 34, 21)

  • quia dereliquerunt me et sacrificaverunt diis alienis, ut me ad iracundiam provocarent in cunctis operibus manuum suarum; idcirco effundetur furor meus super locum istum et non exstinguetur. (Liber II Paralipomenon 34, 25)

  • At illi subsannabant nuntios Dei et parvipendebant sermones eius illudebantque prophetis, donec ascenderet furor Domini in populum eius, et esset nulla curatio. (Liber II Paralipomenon 36, 16)

  • Quis mihi hoc tribuat, ut in inferno seponas me et abscondas me, donec pertranseat furor tuus, et constituas mihi tempus, in quo recorderis mei? (Liber Iob 14, 13)

  • Iratus est contra me furor eius, et sic me habuit quasi hostem suum. (Liber Iob 19, 11)

  • Postquam autem locutus est Dominus verba haec ad Iob, dixit ad Eliphaz Themanitem: “Iratus est furor meus in te et in duos amicos tuos, quoniam non estis locuti coram me rectum sicut servus meus Iob. (Liber Iob 42, 7)

  • Effunde super eos iram tuam, et furor irae tuae comprehendat eos. (Liber Psalmorum 69, 25)

  • Maskil. Asaph. Ut quid, Deus, reppulisti in finem, iratus est furor tuus super oves pascuae tuae? (Liber Psalmorum 74, 1)

  • Quoniam furor hominis confitebitur tibi, et reliquiae furoris diem festum agent tibi. (Liber Psalmorum 76, 11)

  • Super me gravatus est furor tuus, et omnes fluctus tuos induxisti super me. (Liber Psalmorum 88, 8)

  • forte vivos deglutissent nos, cum irasceretur furor eorum in nos. (Liber Psalmorum 124, 3)

  • Quia zelus est furor viri, et non parcet in die vindictae (Liber Proverbiorum 6, 34)


“A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará.” São Padre Pio de Pietrelcina