Talált 10 Eredmények: Gen. XXXII nuntium

  • Et dixit David ad nuntium: “Haec dices Ioab: Non te affligat ista res; varius enim eventus est belli, et nunc hunc, nunc illum consumit gladius; corrobora proelium tuum adversus urbem, ut destruas eam. Et tu conforta eum”. (Liber II Samuelis 11, 25)

  • Ionathan autem et Achimaas stabant iuxta fontem Rogel; abiit ancilla et nuntiavit eis, et illi profecti sunt, ut referrent ad regem David nuntium; non enim poterant introire civitatem, ne viderentur. (Liber II Samuelis 17, 17)

  • Speculator autem: “Contemplor, ait, cursum prioris quasi cursum Achimaas filii Sadoc”. Et ait rex: “Vir bonus est et nuntium portans bonum venit”. (Liber II Samuelis 18, 27)

  • apparuit Aethiops et veniens ait: “Bonum apporto nuntium, domine mi rex; iudicavit enim pro te Dominus hodie salvans te de manu omnium, qui surrexerunt contra te”. (Liber II Samuelis 18, 31)

  • Misitque Iezabel nuntium ad Eliam dicens: “Haec mihi faciant dii et haec addant, nisi hac hora cras posuero animam tuam sicut animam unius ex illis”. (Liber I Regum 19, 2)

  • Misitque ad eum Eliseus nuntium dicens: “Vade et lavare septies in Iordane; et recipiet sanitatem caro tua, atque mundaberis”. (Liber II Regum 5, 10)

  • ecce ego immittam ei spiritum, et audiet nuntium et revertetur in terram suam; et deiciam eum gladio in terra sua”. (Liber II Regum 19, 7)

  • At ille remisit nuntium dicens: “Carduus, qui est in Libano, misit ad cedrum Libani dicens: “Da filiam tuam filio meo uxorem”. Et ecce bestiae agri, quae erant in Libano, transierunt et conculcaverunt carduum. (Liber II Paralipomenon 25, 18)

  • Ecce ego dabo ei spiritum, et audiet nuntium et revertetur ad terram suam, et corruere eum faciam gladio in terra sua”. (Liber Isaiae 37, 7)

  • Igitur exercitus pharaonis egressus est de Aegypto, et audientes Chaldaei, qui obsidebant Ierusalem, huiuscemodi nuntium recesserunt ab Ierusalem. (Liber Ieremiae 37, 5)


“Se você fala das próprias virtudes para se exibir ou para vã ostentação perde todo o mérito.” São Padre Pio de Pietrelcina