Talált 273 Eredmények: Genesis CAPUT XXXII

  • Contradicentibus autem eis et blasphemantibus, excutiens vestimenta dixit ad eos: “Sanguis vester super caput vestrum! Mundus ego. Ex hoc nunc ad gentes vadam”. (Actus Apostolorum 18, 6)

  • Paulus vero, cum adhuc sustinuisset dies multos, fratribus valefaciens navigabat Syriam, et cum eo Priscilla et Aquila, qui sibi totonderat in Cenchreis caput; habebat enim votum. (Actus Apostolorum 18, 18)

  • Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi. Hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput eius. (Epistula ad Romanos 12, 20)

  • Volo autem vos scire quod omnis viri caput Christus est, caput autem mulieris vir, caput vero Christi Deus. (Epistula I ad Corinthios 11, 3)

  • Omnis vir orans aut prophetans velato capite deturpat caput suum; (Epistula I ad Corinthios 11, 4)

  • omnis autem mulier orans aut prophetans non velato capite deturpat caput suum; unum est enim atque si decalvetur. (Epistula I ad Corinthios 11, 5)

  • Vir quidem non debet velare caput, quoniam imago et gloria est Dei; mulier autem gloria viri est. (Epistula I ad Corinthios 11, 7)

  • Ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos. (Epistula I ad Corinthios 11, 10)

  • Non potest dicere oculus manui: “Non es mihi necessaria!”; aut iterum caput pedibus: “Non estis mihi necessarii!”. (Epistula I ad Corinthios 12, 21)

  • et omnia subiecit sub pedibus eius et ipsum dedit caput supra omnia ecclesiae, (Epistula ad Ephesios 1, 22)

  • veritatem autem facientes in caritate crescamus in illum per omnia, qui est caput Christus, (Epistula ad Ephesios 4, 15)

  • quoniam vir caput est mulieris, sicut et Christus caput est ecclesiae, ipse salvator corporis. (Epistula ad Ephesios 5, 23)


“Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!” São Padre Pio de Pietrelcina