Talált 98 Eredmények: Gog

  • et, cum venissent Salamina, praedicabant verbum Dei in synagogis Iudaeorum; habebant autem et Ioannem ministrum. (Actus Apostolorum 13, 5)

  • Illi vero pertranseuntes, a Perge venerunt Antiochiam Pisidiae, et ingressi synagogam die sabbatorum sederunt. (Actus Apostolorum 13, 14)

  • Post lectionem autem Legis et Prophetarum, miserunt principes synagogae ad eos dicentes: “Viri fratres, si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem, dicite!”. (Actus Apostolorum 13, 15)

  • Cumque dimissa esset synagoga, secuti sunt multi Iudaeorum et colentium proselytorum Paulum et Barnabam, qui loquentes suadebant eis, ut permanerent in gratia Dei. (Actus Apostolorum 13, 43)

  • Factum est autem Iconii, ut eodem modo introirent syna gogam Iudaeorum et ita loquerentur, ut crederet Iudaeorum et Graecorum copiosa multitudo. (Actus Apostolorum 14, 1)

  • Moyses enim a generationibus antiquis habet in singulis civitatibus, qui eum praedicent in synagogis, ubi per omne sabbatum legitur”. (Actus Apostolorum 15, 21)

  • Cum autem perambulassent Amphipolim et Apolloniam, venerunt Thessalonicam, ubi erat synagoga Iudaeorum. (Actus Apostolorum 17, 1)

  • Fratres vero confestim per noctem dimiserunt Paulum et Silam in Beroeam; qui cum advenissent, in synagogam Iudaeorum introierunt. (Actus Apostolorum 17, 10)

  • Disputabat igitur in synagoga cum Iudaeis et colentibus et in foro per omnes dies ad eos, qui aderant. (Actus Apostolorum 17, 17)

  • Disputabat autem in synagoga per omne sabbatum suadebatque Iudaeis et Graecis. (Actus Apostolorum 18, 4)

  • Et migrans inde intravit in domum cuiusdam nomine Titi Iusti, colentis Deum, cuius domus erat coniuncta synagogae. (Actus Apostolorum 18, 7)

  • Crispus autem archisynagogus credidit Domino cum omni domo sua, et multi Corinthiorum audientes credebant et baptizabantur. (Actus Apostolorum 18, 8)


“Se você fala das próprias virtudes para se exibir ou para vã ostentação perde todo o mérito.” São Padre Pio de Pietrelcina