Talált 77 Eredmények: Goliath et gladius
timete a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum gladius est; et scitote esse iudicium”. (Liber Iob 19, 29)
Qui impegerit in eum, gladius eius non stabit nec hasta neque pilum neque thorax; (Liber Iob 41, 18)
Gladius eorum intrabit in corda ipsorum, et arcus eorum confringetur. (Liber Psalmorum 37, 15)
Non enim in arcu meo sperabo, et gladius meus non salvabit me. (Liber Psalmorum 44, 7)
Anima mea recumbit in medio catulorum leonum devorantium filios hominum. Dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum gladius acutus. (Liber Psalmorum 57, 5)
Ecce eructabunt ore suo, et gladius in labiis eorum: “Quis enim audit?”. (Liber Psalmorum 59, 8)
Et cessavit gladius ex Israel, et habitavit Ionathas in Machmas; et coepit Ionathas ibi iudicare populum et exterminabat impios ex Israel. (Liber I Maccabaeorum 9, 73)
novissima autem illius amara quasi absinthium et acuta quasi gladius biceps. (Liber Proverbiorum 5, 4)
Malleus et gladius et sagitta acuta homo, qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium. (Liber Proverbiorum 25, 18)
In agitando manu fundam deiecit exsultationem Goliath. (Liber Ecclesiasticus 47, 5)
quod si nolueritis et me ad iracundiam provocaveritis, gladius devorabit vos, quia os Domini locutum est”. (Liber Isaiae 1, 20)
et cadet Assyria in gladio non viri, et gladius non hominis vorabit eum, et fugiet a facie gladii, et iuvenes eius vectigales erunt. (Liber Isaiae 31, 8)