Talált 635 Eredmények: Historia Moab bellum prophetiae prophetiae Elisaea aquam foedus Israhel rex Iudas et agrum

  • Quomodo victa est, et ululaverunt? Quomodo vertit dorsum Moab et confusus est? Eritque Moab in derisum et in terrorem omnibus in circuitu suo. (Liber Ieremiae 48, 39)

  • Haec dicit Dominus: Ecce quasi aquila volabit et extendet alas suas ad Moab. (Liber Ieremiae 48, 40)

  • Capta sunt oppida, et munitiones comprehensae sunt, et erit cor fortium Moab in die illa sicut cor mulieris parturientis. (Liber Ieremiae 48, 41)

  • Et cessabit Moab esse populus, quoniam contra Dominum gloriatus est. (Liber Ieremiae 48, 42)

  • Pavor et fovea et laqueus super te, o habitator Moab, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 48, 43)

  • Qui fugerit a facie pavoris, cadet in foveam, et, qui conscenderit de fovea, capietur laqueo; adducam enim super Moab annum visitationis eorum, ait Dominus. (Liber Ieremiae 48, 44)

  • In umbra Hesebon steterunt sine viribus fugientes, sed ignis egressus est de Hesebon, et flamma de medio Sehon, et devoravit tempora Moab et verticem filiorum tumultus. (Liber Ieremiae 48, 45)

  • Vae tibi, Moab! Periit populus Chamos, quia comprehensi sunt filii tui et filiae tuae in captivitatem. (Liber Ieremiae 48, 46)

  • Et convertam sortem Moab in novissimis diebus”, ait Dominus. Hucusque iudicia Moab. (Liber Ieremiae 48, 47)

  • GHIMEL. Migravit Iudas prae afflictione et multitudine servitutis; habitat inter gentes nec invenit requiem: omnes persecutores eius apprehenderunt eam inter angustias. (Lamentationes 1, 3)

  • COPH. Consurge, lamentare in nocte in principio vigiliarum, effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini; leva ad eum manus tuas pro anima parvulorum tuorum, qui defecerunt in fame in capite omnium compitorum. (Lamentationes 2, 19)

  • Aquam nostram pecunia bibimus, ligna nostra pretio comparamus. (Lamentationes 5, 4)


“Que Maria seja toda a razão da sua existência e o guie ao porto seguro da eterna salvação. Que Ela lhe sirva de doce modelo e inspiração na virtude da santa humildade.” São Padre Pio de Pietrelcina