Talált 794 Eredmények: Ierusalem

  • Et immolavit universos sacerdotes excelsorum, qui erant ibi super altaria, et combussit ossa humana super ea; reversusque est Ierusalem. (Liber II Regum 23, 20)

  • sicut in octavo decimo anno regis Iosiae factum est Pascha istud Domino in Ierusalem. (Liber II Regum 23, 23)

  • Sed et pythones et hariolos et theraphim et idola abominationesque omnes, quae erant in terra Iudae et in Ierusalem, abstulit Iosias, ut statueret verba legis, quae scripta sunt in libro, quem invenit Helcias sacerdos in templo Domini. (Liber II Regum 23, 24)

  • Dixit itaque Dominus: “Etiam Iudam auferam a facie mea, sicut abstuli Israel, et proiciam civitatem hanc, quam elegi, Ierusalem et domum, de qua dixi: Erit nomen meum ibi”. (Liber II Regum 23, 27)

  • Et portaverunt eum in curru servi sui mortuum de Mageddo et pertulerunt in Ierusalem et sepelierunt eum in sepulcro suo. Tulitque populus terrae Ioachaz filium Iosiae et unxerunt eum et constituerunt eum regem pro patre suo. (Liber II Regum 23, 30)

  • Viginti trium annorum erat Ioachaz, cum regnare coepisset, et tribus mensibus regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Amital filia Ieremiae de Lobna. (Liber II Regum 23, 31)

  • Vinxitque eum pharao Nechao in Rebla, quae est in terra Emath, ne regnaret in Ierusalem; et imposuit multam terrae centum talentis argenti et talento auri; (Liber II Regum 23, 33)

  • Viginti quinque annorum erat Ioachim, cum regnare coepisset, et undecim annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Zebida filia Phadaia de Ruma. (Liber II Regum 23, 36)

  • et propter sanguinem innoxium, quem effudit et implevit Ierusalem cruore innocentium; et ob hanc rem noluit Dominus propitiari. (Liber II Regum 24, 4)

  • Decem et octo annorum erat Ioachin, cum regnare coepisset, et tribus mensibus regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Naestha filia Elnathan de Ierusalem. (Liber II Regum 24, 8)

  • In tempore illo ascenderunt servi Nabuchodonosor regis Babylonis in Ierusalem, et venit urbs in obsidione. (Liber II Regum 24, 10)

  • Et transtulit omnem Ierusalem et universos principes et omnes fortes exercitus decem milia in captivitatem et omnem artificem et clusorem; nihilque relictum est, exceptis pauperibus populi terrae. (Liber II Regum 24, 14)


“De todos os que vierem pedir meu auxílio, nunca perderei nenhum!” São Padre Pio de Pietrelcina