Talált 336 Eredmények: Illud
Lex et Prophetae usque ad Ioannem; ex tunc regnum Dei evangelizatur, et omnis in illud vim facit. (Evangelium secundum Lucam 16, 16)
Amen dico vobis: Quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer, non intrabit in illud”. (Evangelium secundum Lucam 18, 17)
Et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam? Et ego veniens cum usuris utique exegissem illud”. (Evangelium secundum Lucam 19, 23)
Dico enim vobis: Non manducabo illud, donec impleatur in regno Dei”. (Evangelium secundum Lucam 22, 16)
Dico enim vobis: Hoc, quod scriptum est, oportet impleri in me, illud: “Cum iniustis deputatus est”. Etenim ea, quae sunt de me, adimpletionem habent”. (Evangelium secundum Lucam 22, 37)
Respondit Iesus et dixit eis: “Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud”. (Evangelium secundum Ioannem 2, 19)
Dixerunt ergo Iudaei: “Quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc, et tu tribus diebus excitabis illud?”. (Evangelium secundum Ioannem 2, 20)
Haec est autem voluntas eius, qui misit me, ut omne, quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resuscitem illud in novissimo die. (Evangelium secundum Ioannem 6, 39)
Dixit ergo Iesus: “Sine illam, ut in diem sepulturae meae servet illud. (Evangelium secundum Ioannem 12, 7)
Acceperunt ergo corpus Iesu et ligaverunt illud linteis cum aromatibus, sicut mos Iudaeis est sepelire. (Evangelium secundum Ioannem 19, 40)
Ille autem dixit eis: “Mittite in dexteram navigii rete et invenietis”. Miserunt ergo et iam non valebant illud trahere a multitudine piscium. (Evangelium secundum Ioannem 21, 6)
Ut audierunt autem hos sermones, magistratus templi et principes sacerdotum ambigebant de illis quidnam fieret illud. (Actus Apostolorum 5, 24)