Talált 119 Eredmények: Isaac

  • sed ad terram et cognationem meam proficiscaris et inde accipias uxorem filio meo Isaac”. (Liber Genesis 24, 4)

  • Igitur puella, cui ego dixero: "Inclina hydriam tuam, ut bibam", et illa responderit: "Bibe, quin et camelis tuis dabo potum", ipsa est, quam praeparasti servo tuo Isaac, et per hoc intellegam quod feceris misericordiam cum domino meo”. (Liber Genesis 24, 14)

  • Isaac autem venerat a regione putei Lahairoi et habitabat in terra Nageb. (Liber Genesis 24, 62)

  • Et egressus est Isaac ad lamentandum in agro, inclinata iam die. Cumque levasset oculos, vidit camelos venientes. (Liber Genesis 24, 63)

  • Rebecca quoque levavit oculos et vidit Isaac; descenditque de camelo (Liber Genesis 24, 64)

  • Servus autem cuncta, quae gesserat, narravit Isaac; (Liber Genesis 24, 66)

  • Deditque Abraham cuncta, quae possederat, Isaac; (Liber Genesis 25, 5)

  • filiis autem concubinarum suarum largitus est munera et separavit eos ab Isaac filio suo, dum adhuc ipse viveret, ad plagam orientalem. (Liber Genesis 25, 6)

  • Et sepelierunt eum Isaac et Ismael filii sui in spelunca Machpela, quae sita est in agro Ephron filii Seor Hetthaei e regione Mambre, (Liber Genesis 25, 9)

  • Et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio eius, qui habitabat iuxta puteum Lahairoi. (Liber Genesis 25, 11)

  • Hae sunt generationes Isaac filii Abraham: Abraham genuit Isaac; (Liber Genesis 25, 19)

  • Deprecatusque est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis. Qui exaudivit eum et dedit conceptum Rebeccae. (Liber Genesis 25, 21)


“Cada Missa lhe obtém um grau mais alto de gloria no Céu!” São Padre Pio de Pietrelcina