Talált 31 Eredmények: Isaias

  • Dixitque eis Isaias: “Haec dicetis domino vestro: Haec dicit Dominus: Noli timere a facie sermonum, quos audisti, quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me; (Liber II Regum 19, 6)

  • Misit autem Isaias filius Amos ad Ezechiam dicens: “Haec dicit Dominus, Deus Israel: Quae deprecatus es me super Sennacherib rege Assyriorum, audivi. (Liber II Regum 19, 20)

  • In diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem. Et venit ad eum Isaias filius Amos prophetes dixitque ei: “Haec dicit Dominus: Dispone domui tuae, morieris enim et non vives”. (Liber II Regum 20, 1)

  • Et antequam egrederetur Isaias mediam partem atrii, factus est sermo Domini ad eum dicens: (Liber II Regum 20, 4)

  • Dixitque Isaias: “Afferte massam ficorum”. Quam cum attulissent et posuissent super ulcus eius, curatus est. (Liber II Regum 20, 7)

  • Cui ait Isaias: “Hoc erit tibi signum a Domino quod facturus sit Dominus sermonem, quem locutus est: Vis ut accedat umbra decem gradibus, an ut revertatur totidem gradibus?”. (Liber II Regum 20, 9)

  • Invocavit itaque Isaias propheta Dominum; et reduxit umbram per gradus, quibus iam descenderat in gradibus Achaz, retrorsum decem gradibus. (Liber II Regum 20, 11)

  • Venit autem Isaias propheta ad regem Ezechiam dixitque ei: “Quid dixerunt viri isti et unde venerunt ad te?”. Cui ait Ezechias: “De terra longinqua venerunt, de Babylone”. (Liber II Regum 20, 14)

  • Dixit itaque Isaias Ezechiae: “Audi sermonem Domini: (Liber II Regum 20, 16)

  • Reliqua autem gestorum Oziae priorum et novissimorum scripsit Isaias filius Amos propheta. (Liber II Paralipomenon 26, 22)

  • Oraverunt igitur Ezechias rex et Isaias filius Amos prophetes adversum hanc blasphemiam ac vociferati sunt in caelum. (Liber II Paralipomenon 32, 20)

  • Nam fecit Ezechias quod placuit Deo et fortiter ivit in via David patris sui, quam mandavit illi Isaias propheta, magnus et fidelis in visione sua. (Liber Ecclesiasticus 48, 25)


“Queira o dulcíssimo Jesus conservar-nos na Sua graça e dar-nos a felicidade de sermos admitidos, quando Ele quiser, no eterno convívio…” São Padre Pio de Pietrelcina