Talált 2367 Eredmények: Israel

  • Siquidem et ipse in Assyriam delatus est, munus regi magno; confusio Ephraim capiet, et confundetur Israel in consilio suo. (Prophetia Osee 10, 6)

  • Et disperdentur excelsa impietatis, peccatum Israel; spina et tribulus ascendet super aras eorum, et dicent montibus: “Operite nos!” et collibus: “Cadite super nos!”. (Prophetia Osee 10, 8)

  • Ex diebus Gabaa peccavit Israel; ibi perstiterunt. Non comprehendet eos in Gabaa proelium super filios iniquitatis? (Prophetia Osee 10, 9)

  • Sic faciet vobis Bethel propter maximam nequitiam vestram. Mane interibit rex Israel. (Prophetia Osee 10, 15)

  • Cum puer esset Israel, dilexi eum et ex Aegypto vocavi filium meum. (Prophetia Osee 11, 1)

  • Quomodo dabo te, Ephraim, tradam te, Israel? Quomodo dabo te sicut Adama, ponam te ut Seboim? Convertitur in me cor meum, simul exardescit miseratio mea. (Prophetia Osee 11, 8)

  • Circumdedit me in fraude Ephraim, et in dolo domus Israel; C Iudas autem, dum adhuc vagatur, est cum Deo et cum Sancto fidelis” C. (Prophetia Osee 12, 1)

  • Fugit Iacob in regionem Aram; et servivit Israel pro uxore et pro uxore custos fuit. (Prophetia Osee 12, 13)

  • Per prophetam autem eduxit Dominus Israel de Aegypto, et per prophetam custoditus est. (Prophetia Osee 12, 14)

  • Loquente Ephraim, horror factus est; dux erat in Israel. Et deliquit in Baal et mortuus est. (Prophetia Osee 13, 1)

  • Perdo te, Israel; quis est auxiliator tuus? (Prophetia Osee 13, 9)

  • Convertere, Israel, ad Dominum Deum tuum, quoniam corruisti in iniquitate tua. (Prophetia Osee 14, 2)


“Lembre-se de que você tem no Céu não somente um pai, mas também uma Mãe”. São Padre Pio de Pietrelcina