Talált 337 Eredmények: Itaque

  • Itaque diem constituerunt, qua secreto convenirent eodem, et processit utrimque currus, posuerunt sellas; (Liber II Maccabaeorum 14, 21)

  • Itaque rex exasperatus et pessimi huius criminationibus irritatus, scripsit Nicanori dicens graviter quidem se ferre de conventionibus, iubere tamen Maccabaeum citius vinctum mittere Antiochiam. (Liber II Maccabaeorum 14, 27)

  • Exhortati itaque Iudae sermonibus bonis valde, et qui poterant ad virtutem incitare et animos iuvenum confortare, statuerunt castra non tendere, sed fortiter inferri et cum omni virtute confligentes de negotiis iudicare, eo quod civitas et sancta et templum periclitarentur. (Liber II Maccabaeorum 15, 17)

  • facto itaque clamore et tumultu, patria voce omnipotentem Dominum benedicebant. (Liber II Maccabaeorum 15, 29)

  • Itaque omnes communi consilio decreverunt nullo modo diem istum absque celebritate praeterire, habere autem celebrem tertiam decimam diem, mensis duodecimi — Adar dicitur voce Syriaca — pridie Mardochaei diei. (Liber II Maccabaeorum 15, 36)

  • concupiscentia itaque sapientiae deducit ad regnum. (Liber Sapientiae 6, 20)

  • Itaque, si quisquam illic decidisset, custodiebatur in carcere sine ferro reclusus. (Liber Sapientiae 17, 15)

  • Et nunc itaque ego dedi omnes terras istas in manu Nabuchodonosor regis Babylonis servi mei, insuper et bestias agri dedi ei, ut serviant illi; (Liber Ieremiae 27, 6)

  • Miserunt itaque omnes principes ad Baruch Iudi filium Nathaniae filii Selemiae filii Chusi dicentes: “Volumen, ex quo legisti audiente populo, sume in manu tua et veni”. Tulit ergo Baruch filius Neriae volumen in manu sua et venit ad eos. (Liber Ieremiae 36, 14)

  • Itaque ingressus est Ieremias in domum laci fornice tectam; et sedit ibi Ieremias diebus multis. (Liber Ieremiae 37, 16)

  • Tulerunt ergo Ieremiam et proiecerunt eum in lacum Melchiae filii regis, qui erat in vestibulo custodiae. Et submiserunt Ieremiam funibus. Et in lacu non erat aqua sed lutum; descendit itaque Ieremias in caenum. (Liber Ieremiae 38, 6)

  • Praecepit itaque rex Abdemelech Aethiopi dicens: “Tolle tecum hinc triginta viros et leva Ieremiam prophetam de lacu, antequam moriatur”. (Liber Ieremiae 38, 10)


“Faltar com a caridade¨¦ como ferir a pupila dos olhos de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina