Talált 337 Eredmények: Itaque

  • Egressa est itaque de loco peregrinationis suae cum utraque nuru et, iam in via posita revertendi in terram Iudae, (Liber Ruth 1, 7)

  • Abiit itaque et colligebat spicas post terga metentium. Accidit autem ut ager ille haberet dominum nomine Booz, qui erat de cognatione Elimelech. (Liber Ruth 2, 3)

  • Dixitque ad eam Booz hora vescendi: “Veni huc et comede panem et intinge buccellam tuam in aceto”. Sedit itaque ad messorum latus, et porrexit ei polentam, comeditque et saturata est et tulit reliquias. (Liber Ruth 2, 14)

  • Iuncta est itaque puellis Booz usque ad finem messis hordei et tritici; et mansit cum socru sua. (Liber Ruth 2, 23)

  • Dormivit itaque ad pedes eius usque ad noctis abscessum. Surrexitque, antequam homines se cognoscerent mutuo, et dixit Booz: “Cave, ne quis noverit quod huc veneris”. (Liber Ruth 3, 14)

  • Tulit itaque Booz Ruth et accepit uxorem; ingressusque est ad eam, et dedit illi Dominus, ut conciperet et pareret filium. (Liber Ruth 4, 13)

  • Indicavit itaque ei Samuel universos sermones et non abscondit ab eo. Et ille respondit: “Dominus est! Quod bonum est in oculis suis, faciat”. (Liber I Samuelis 3, 18)

  • Miserunt itaque et congregaverunt omnes principes Philisthinorum et dixerunt: “Dimittite arcam Dei Israel, et revertatur in locum suum et non interficiat nos cum populo nostro”. (Liber I Samuelis 5, 11)

  • Et humiliati sunt Philisthim nec apposuerunt ultra ut venirent in terminos Israel. Facta est itaque manus Domini super Philisthaeos cunctis diebus Samuel. (Liber I Samuelis 7, 13)

  • Dixit itaque Samuel omnia verba Domini ad populum, qui petierat a se regem, (Liber I Samuelis 8, 10)

  • Assumens itaque Samuel Saulem et puerum eius introduxit eos in triclinium et dedit eis locum in capite eorum, qui fuerant invitati: erant enim quasi triginta viri. (Liber I Samuelis 9, 22)

  • Itaque, cum avertisset umerum suum, ut abiret a Samuele, immutavit ei Deus cor aliud, et venerunt omnia signa haec in die illa. (Liber I Samuelis 10, 9)


“Como Jesus, preparemo-nos a duas ascensões: uma ao Calvário e outra ao Céu. A ascensão ao Calvário, se não for alegre, deve ao menos ser resignada!” São Padre Pio de Pietrelcina