Talált 176 Eredmények: Iterum
Iterum ergo interrogabant et eum pharisaei quomodo vidisset. Ille autem dixit eis: “Lutum posuit super oculos meos, et lavi et video”. (Evangelium secundum Ioannem 9, 15)
Dicunt ergo caeco iterum: “Tu quid dicis de eo quia aperuit oculos tuos?”. Ille autem dixit: “Propheta est!”. (Evangelium secundum Ioannem 9, 17)
Respondit eis: “Dixi vobis iam, et non audistis; quid iterum vultis audire? Numquid et vos vultis discipuli eius fieri?”. (Evangelium secundum Ioannem 9, 27)
Dixit ergo iterum Iesus: “Amen, amen dico vobis: Ego sum ostium ovium. (Evangelium secundum Ioannem 10, 7)
Propterea me Pater diligit, quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam. (Evangelium secundum Ioannem 10, 17)
Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a meipso. Potestatem habeo ponendi eam et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo”. (Evangelium secundum Ioannem 10, 18)
Dissensio iterum facta est inter Iudaeos propter sermones hos. (Evangelium secundum Ioannem 10, 19)
Sustulerunt iterum lapides Iudaei, ut lapidarent eum. (Evangelium secundum Ioannem 10, 31)
Quaerebant ergo iterum eum prehendere; et exivit de manibus eorum. (Evangelium secundum Ioannem 10, 39)
Et abiit iterum trans Iordanem in eum locum, ubi erat Ioannes baptizans primum, et mansit illic. (Evangelium secundum Ioannem 10, 40)
deinde post hoc dicit discipulis: “Eamus in Iudaeam iterum”. (Evangelium secundum Ioannem 11, 7)
Dicunt ei discipuli: “Rabbi, nunc quaerebant te Iudaei lapidare, et iterum vadis illuc?”. (Evangelium secundum Ioannem 11, 8)