Talált 608 Eredmények: Iudaeorum populum
Erat autem homo ex pharisaeis, Nicodemus nomine, princeps Iudaeorum; (Evangelium secundum Ioannem 3, 1)
Erat autem proximum Pascha, dies festus Iudaeorum. (Evangelium secundum Ioannem 6, 4)
Erat autem in proximo dies festus Iudaeorum, Scenopegia. (Evangelium secundum Ioannem 7, 2)
Nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Iudaeorum. (Evangelium secundum Ioannem 7, 13)
Ego autem sciebam quia semper me audis, sed propter populum, qui circumstat, dixi, ut credant quia tu me misisti”. (Evangelium secundum Ioannem 11, 42)
Proximum autem erat Pascha Iudaeorum, et ascenderunt multi Hierosolymam de regione ante Pascha, ut sanctificarent seipsos. (Evangelium secundum Ioannem 11, 55)
Cohors ergo et tribunus et ministri Iudaeorum comprehenderunt Iesum et ligaverunt eum (Evangelium secundum Ioannem 18, 12)
Introivit ergo iterum in praetorium Pilatus et vocavit Iesum et dixit ei: “Tu es rex Iudaeorum?”. (Evangelium secundum Ioannem 18, 33)
Est autem consuetudo vobis, ut unum dimittam vobis in Pascha; vultis ergo dimittam vobis regem Iudaeorum?”. (Evangelium secundum Ioannem 18, 39)
et veniebant ad eum et dicebant: “Ave, rex Iudaeorum!”, et dabant ei alapas. (Evangelium secundum Ioannem 19, 3)
Scripsit autem et titulum Pilatus et posuit super crucem; erat autem scriptum: “Iesus Nazarenus Rex Iudaeorum”. (Evangelium secundum Ioannem 19, 19)
Hunc ergo titulum multi legerunt Iudaeorum, quia prope civitatem erat locus, ubi crucifixus est Iesus; et erat scriptum Hebraice, Latine, Graece. (Evangelium secundum Ioannem 19, 20)