Talált 113 Eredmények: Iustus
Quoniam iustus Dominus et iustitias dilexit, recti videbunt vultum eius. (Liber Psalmorum 11, 7)
LAMED. Mutuatur peccator et non solvet, iustus autem miseretur et tribuet. (Liber Psalmorum 37, 21)
Tibi, tibi soli peccavi et malum coram te feci, ut iustus inveniaris in sententia tua et aequus in iudicio tuo. (Liber Psalmorum 51, 6)
Laetabitur iustus, cum viderit vindictam, pedes suos lavabit in sanguine peccatoris. (Liber Psalmorum 58, 11)
Laetabitur iustus in Domino et sperabit in eo, et gloriabuntur omnes recti corde. (Liber Psalmorum 64, 11)
Iustus ut palma florebit, sicut cedrus Libani succrescet. (Liber Psalmorum 92, 13)
ZAIN. Exortum est in tenebris lumen rectis, HETH. misericors et miserator et iustus. (Liber Psalmorum 112, 4)
CAPH. quia in aeternum non commovebitur. LAMED. In memoria aeterna erit iustus, (Liber Psalmorum 112, 6)
Misericors Dominus et iustus, et Deus noster miseretur. (Liber Psalmorum 116, 5)
SADE. Iustus es, Domine, et rectum iudicium tuum. (Liber Psalmorum 119, 137)
Dominus autem iustus concidit cervices peccatorum. (Liber Psalmorum 129, 4)
Percutiat me iustus in misericordia et increpet me; oleum autem peccatoris non impinguet caput meum, quoniam adhuc et oratio mea in malitiis eorum. (Liber Psalmorum 141, 5)