Talált 217 Eredmények: Latin Verse Bible Study: De lege legis

  • Si igitur praeputium iustitias legis custodiat, nonne praeputium illius in circumcisionem reputabitur? (Epistula ad Romanos 2, 26)

  • Et iudicabit, quod ex natura est praeputium legem consummans, te, qui per litteram et circumcisionem praevaricator legis es. (Epistula ad Romanos 2, 27)

  • Scimus autem quoniam, quaecumque lex loquitur, his, qui in lege sunt, loquitur, ut omne os obstruatur, et obnoxius fiat omnis mundus Deo; (Epistula ad Romanos 3, 19)

  • quia ex operibus legis non iustificabitur omnis caro coram illo, per legem enim cognitio peccati. (Epistula ad Romanos 3, 20)

  • Nunc autem sine lege iustitia Dei manifestata est, testificata a Lege et Prophetis, (Epistula ad Romanos 3, 21)

  • Arbitramur enim iustificari hominem per fidem sine operibus legis. (Epistula ad Romanos 3, 28)

  • si enim qui ex lege heredes sunt, exinanita est fides, et abolita est promissio. (Epistula ad Romanos 4, 14)

  • Ideo ex fide, ut secundum gratiam, ut firma sit promissio omni semini, non ei, qui ex lege est solum, sed et ei, qui ex fide est Abrahae — qui est pater omnium nostrum, (Epistula ad Romanos 4, 16)

  • Peccatum enim vobis non dominabitur; non enim sub lege estis sed sub gratia. (Epistula ad Romanos 6, 14)

  • Quid ergo? Peccabimus, quoniam non sumus sub lege sed sub gratia? Absit! (Epistula ad Romanos 6, 15)

  • Nam quae sub viro est mulier, viventi viro alligata est lege; si autem mortuus fuerit vir, soluta est a lege viri. (Epistula ad Romanos 7, 2)

  • Igitur, vivente viro, vocabitur adultera, si fuerit alterius viri; si autem mortuus fuerit vir, libera est a lege, ut non sit adultera, si fuerit alterius viri. (Epistula ad Romanos 7, 3)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina