Talált 13 Eredmények: Legi
Praecepit etiam populo habitanti Ierusalem, ut darent partes sacerdotibus et Levitis, ut possent vacare legi Domini. (Liber II Paralipomenon 31, 4)
et ubicumque inveniebatur apud aliquem liber testamenti, et si quis consentiebat legi, constitutio regis interficiebat eum. (Liber I Maccabaeorum 1, 57)
et da locum legi Altissimi. Quia omnis sapientia timor Dei et in illa timere Deum, et in omni sapientia dispositio legis. (Liber Ecclesiasticus 19, 18)
Qui credit legi, attendit mandatis; et, qui confidit in Domino, non minorabitur. (Liber Ecclesiasticus 32, 28)
Itaque, fratres mei, et vos mortificati estis legi per corpus Christi, ut sitis alterius, eius qui ex mortuis suscitatus est, ut fructificaremus Deo. (Epistula ad Romanos 7, 4)
Si autem, quod nolo, illud facio, consentio legi quoniam bona. (Epistula ad Romanos 7, 16)
Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem; (Epistula ad Romanos 7, 22)
video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis. (Epistula ad Romanos 7, 23)
Gratias autem Deo per Iesum Christum Dominum nostrum! Igitur ego ipse mente servio legi Dei, carne autem legi peccati. (Epistula ad Romanos 7, 25)
Nam, quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem, Deus Filium suum mittens in similitudine carnis peccati et pro peccato, damnavit peccatum in carne, (Epistula ad Romanos 8, 3)
quoniam sapientia carnis inimicitia est in Deum, legi enim Dei non subicitur nec enim potest. (Epistula ad Romanos 8, 7)
Ego enim per legem legi mortuus sum, ut Deo vivam. Christo confixus sum cruci; (Epistula ad Galatas 2, 19)