Talált 102 Eredmények: Levi Tribum

  • domus Levi, benedicite Domino; qui timetis Dominum, benedicite Domino. (Liber Psalmorum 135, 20)

  • Excelsum fecit Aaron sanctum similem ei, fratrem eius de tribu Levi. (Liber Ecclesiasticus 45, 7)

  • Porro exedra, quae respicit ad viam aquilonis, sacerdotum erit, qui excubant ad ministerium altaris: isti sunt filii Sadoc, qui accedunt de filiis Levi ad Dominum, ut ministrent ei”. (Prophetia Ezechielis 40, 46)

  • portae civitatis in nominibus tribuum Israel: portae tres a septentrione, porta Ruben una, porta Iudae una, porta Levi una. (Prophetia Ezechielis 48, 31)

  • familia domus Levi seorsum et mulieres eorum seorsum; familia Semei seorsum et mulieres eorum seorsum; (Prophetia Zachariae 12, 13)

  • et scietis quia misi ad vos mandatum istud, ut esset pactum meum cum Levi, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Malachiae 2, 4)

  • Vos autem recessistis de via et scandalizastis plurimos in lege; irritum fecistis pactum Levi, dicit Dominus exercituum; (Prophetia Malachiae 2, 8)

  • et sedebit conflans et emundans argentum et purgabit filios Levi et colabit eos quasi aurum et quasi argentum, et erunt Domino offerentes sacrificia in iustitia. (Prophetia Malachiae 3, 3)

  • qui fuit Matthat, qui fuit Levi, qui fuit Melchi, qui fuit Iannae, qui fuit Ioseph, (Evangelium secundum Lucam 3, 24)

  • qui fuit Iesu, qui fuit Eliezer, qui fuit Iorim, qui fuit Matthat, qui fuit Levi, (Evangelium secundum Lucam 3, 29)

  • Et post haec exiit et vidit publicanum nomine Levi sedentem ad teloneum et ait illi: “Sequere me”. (Evangelium secundum Lucam 5, 27)

  • Et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua; et erat turba multa publicanorum et aliorum, qui cum illis erant discumbentes. (Evangelium secundum Lucam 5, 29)


“Pense na felicidade que está reservada para nós no Paraíso”. São Padre Pio de Pietrelcina