Talált 86 Eredmények: Locus

  • et dixit ad me: “Fili hominis, locus solii mei et locus vestigiorum pedum meorum, ubi habitabo in medio filiorum Israel in aeternum; et non polluent ultra domus Israel nomen sanctum meum, ipsi et reges eorum, in fornicationibus suis et in cadaveribus regum suorum in morte eorum, (Prophetia Ezechielis 43, 7)

  • Sanctificatum de terra erit sacerdotibus ministris sanctuarii, qui accedunt ad ministerium Domini; et erit eis locus in domos et in pascua pecoribus. (Prophetia Ezechielis 45, 4)

  • Et introduxit me per ingressum, qui erat ex latere portae, in exedras sacras sacerdotum, quae respiciebant ad aquilonem, et erat ibi locus in extrema parte vergens ad occidentem; (Prophetia Ezechielis 46, 19)

  • et dixit ad me: “Iste est locus, ubi coquent sacerdotes pro delicto et pro peccato, ubi coquent oblationem, ut non efferant in atrium exterius, et sanctificetur populus”. (Prophetia Ezechielis 46, 20)

  • tunc contrita sunt pariter ferrum, testa, aes, argentum et aurum, et fuerunt quasi folliculus ex areis aestivis, et rapuit ea ventus, nullusque locus inventus est eis; lapis autem, qui percusserat statuam, factus est mons magnus et implevit universam terram. (Prophetia Danielis 2, 35)

  • et non est in tempore hoc princeps et propheta et dux neque holocaustum neque sacrificium neque oblatio neque incensum neque locus primitiarum coram te, ut possimus invenire misericordiam; (Prophetia Danielis 3, 38)

  • Et scietis quia ego Dominus Deus vester habitans in Sion monte sancto meo; et erit Ierusalem locus sanctus, et alieni non transibunt per eam amplius. (Prophetia Ioel 4, 17)

  • Custodes tui quasi locustae, et scribae tui quasi agmen locustarum, quae considunt in saepibus in die frigoris; sol ortus est, et avolaverunt, non est cognitus locus earum, ubi fuerint. (Prophetia Nahum 3, 17)

  • Et reducam eos de terra Aegypti et de Assyria congregabo eos et ad terram Galaad et Libani adducam eos, et non invenietur eis locus. (Prophetia Zachariae 10, 10)

  • Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli dicentes: “Desertus est locus, et hora iam praeteriit; dimitte turbas, ut euntes in castella emant sibi escas”. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 15)

  • Et venerunt in locum, qui dicitur Golgotha, quod est Calvariae locus, (Evangelium secundum Matthaeum 27, 33)

  • Et quicumque locus non receperit vos nec audierint vos, exeuntes inde excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis”. (Evangelium secundum Marcum 6, 11)


“Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!” São Padre Pio de Pietrelcina