Talált 551 Eredmények: Locutus

  • quia ego Dominus loquar; quodcumque locutus fuero verbum, et fiet: non prolongabitur amplius, sed in diebus vestris, domus exasperans, loquar verbum et faciam illud”, dicit Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 12, 25)

  • propterea dic ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Non differetur ultra omnis sermo meus; verbum, quod locutus fuero, complebitur”, dicit Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 12, 28)

  • Numquid non visionem cassam vidistis et divinationem mendacem locuti estis, et dicitis: “Ait Dominus”, cum ego non sim locutus? (Prophetia Ezechielis 13, 7)

  • Et propheta cum erraverit et locutus fuerit verbum, ego Dominus decepi prophetam illum et extendam manum meam contra eum et delebo eum de medio populi mei Israel. (Prophetia Ezechielis 14, 9)

  • Et omnes electi eius in universo agmine suo gladio cadent; residui autem in omnem ventum dispergentur, et scietis quia ego Dominus locutus sum. (Prophetia Ezechielis 17, 21)

  • Et scient omnia ligna regionis quia ego Dominus humiliavi lignum sublime et exaltavi lignum humile et siccavi lignum viride et frondere feci lignum aridum. Ego Dominus locutus sum et feci”. (Prophetia Ezechielis 17, 24)

  • Quin et ego plaudam manu ad manum et saturabo indignationem meam, ego Dominus locutus sum”. (Prophetia Ezechielis 21, 22)

  • Igni eris cibus, sanguis tuus erit in medio terrae; oblivioni traderis, quia ego Dominus locutus sum”. (Prophetia Ezechielis 21, 37)

  • Numquid sustinebit cor tuum, aut praevalebunt manus tuae in diebus, quos ego faciam tibi? Ego Dominus locutus sum et faciam; (Prophetia Ezechielis 22, 14)

  • Prophetae autem eius liniebant eis omnia calce, videntes vana et divinantes eis mendacium, dicentes: “Haec dicit Dominus Deus”, cum Dominus non sit locutus. (Prophetia Ezechielis 22, 28)

  • et bibes illum et epotabis usque ad faeces; et fragmenta eius rodes et ubera tua lacerabis, quia ego locutus sum”, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 23, 34)

  • Ego Dominus locutus sum; veniet et faciam: non indulgebo nec parcam nec placabor. Iuxta vias tuas et iuxta opera tua iudicabo te”, dicit Dominus. (Prophetia Ezechielis 24, 14)


Uma filha espiritual perguntou a Padre Pio: “O Senhor cura tantas pessoas, por que não cura esta sua filha espiritual?” Padre Pio respondeu-lhe em voz baixa: “E não nos oferecemos a Deus?” São Padre Pio de Pietrelcina