Talált 650 Eredmények: Manu

  • et septuaginta viri de senioribus domus Israel, et Iezonias filius Saphan stabat in medio eorum stantium ante picturas, et unusquisque habebat turibulum in manu sua, et vapor nebulae de ture consurgebat. (Prophetia Ezechielis 8, 11)

  • Et clamavit in auribus meis voce magna dicens: “Appro pinquaverunt visitationes urbis, et unusquisque vas interfectionis habet in manu sua”. (Prophetia Ezechielis 9, 1)

  • Et ecce sex viri veniebant de via portae superioris, quae respicit ad aquilonem, et uniuscuiusque vas interitus in manu eius; vir quoque unus in medio eorum vestitus lineis, et atramentarium scriptoris ad renes eius; et ingressi sunt et steterunt iuxta altare aereum. (Prophetia Ezechielis 9, 2)

  • Et eiciam vos de medio eius daboque vos in manu hostium et faciam in vobis iudicia. (Prophetia Ezechielis 11, 9)

  • Feci ergo, sicut praeceperat mihi Dominus: vasa mea protuli quasi vasa transmigrantis per diem et vespere perfodi mihi parietem manu; et in caligine extuli in umeris portans in conspectu eorum. (Prophetia Ezechielis 12, 7)

  • et disrumpam velamina vestra et liberabo populum meum de manu vestra, neque erunt ultra in manibus vestris ad praedandum, et scietis quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 13, 21)

  • propterea vana non videbitis et divinationes non divinabitis amplius, et eruam populum meum de manu vestra, et scietis quia ego Dominus”. (Prophetia Ezechielis 13, 23)

  • Vivo ego, dicit Dominus Deus, quoniam in manu forti et brachio extento et in furore effuso regnabo super vos. (Prophetia Ezechielis 20, 33)

  • Et educam vos de populis et congregabo vos de terris, in quibus dispersi estis; in manu valida et brachio extento et in furore effuso. (Prophetia Ezechielis 20, 34)

  • Et datus est ad levigandum, ut teneatur manu. Iste exacutus est gladius et iste limatus, ut sit in manu interficientis. (Prophetia Ezechielis 21, 16)

  • Tu ergo, fili hominis, propheta et percute manu ad manum. Et duplicetur gladius, ac triplicetur gladius interfectorum: hic est gladius occisionis magnae, qui eos circumdat, (Prophetia Ezechielis 21, 19)

  • Quin et ego plaudam manu ad manum et saturabo indignationem meam, ego Dominus locutus sum”. (Prophetia Ezechielis 21, 22)


“É preciso amar, amar e nada mais”. São Padre Pio de Pietrelcina