Talált 11 Eredmények: Manue

  • Erat autem vir quidam de Saraa et de stirpe Dan nomine Manue habens uxorem sterilem. (Liber Iudicum 13, 2)

  • Oravit itaque Manue Dominum et ait: “Obsecro, Domine, ut vir Dei, quem misisti, veniat iterum et doceat nos, quid debeamus facere de puero, qui nasciturus est”. (Liber Iudicum 13, 8)

  • Exaudivitque Deus precantem Manue, et venit rursum angelus Dei ad mulierem sedentem in agro. Manue autem maritus eius non erat cum ea. (Liber Iudicum 13, 9)

  • Cui Manue: “Quando, inquit, sermo tuus fuerit expletus, quid circa puerum observare et facere debemus?”. (Liber Iudicum 13, 12)

  • Dixitque angelus Domini ad Manue: “Ab omnibus, quae locutus sum uxori tuae, abstineat se; (Liber Iudicum 13, 13)

  • Dixitque Manue ad angelum Domini: “Obsecro, ut retineamus te et faciamus tibi haedum de capris”. (Liber Iudicum 13, 15)

  • Cui respondit angelus Domini: “Si me retines, non comedam panes tuos; sin autem vis holocaustum facere, offer illud Domino”. Et nesciebat Manue quod angelus Domini esset. (Liber Iudicum 13, 16)

  • Tulit itaque Manue haedum de capris et oblationem similae et posuit super petram offerens Domino, qui facit mirabilia; ipse autem et uxor eius intuebantur. (Liber Iudicum 13, 19)

  • Cumque ascenderet flamma de altari in caelum, angelus Domini in flamma pariter ascendit. Quod cum vidisset Manue et uxor eius, proni ceciderunt in terram; (Liber Iudicum 13, 20)

  • et ultra non eis apparuit angelus Domini. Statimque intellexit Manue angelum esse Domini (Liber Iudicum 13, 21)

  • Descendentes autem fratres eius et universa cognatio tulerunt corpus eius et sepelierunt inter Saraa et Esthaol in sepulcro patris sui Manue; iudicavitque Israel viginti annis. (Liber Iudicum 16, 31)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina