Talált 222 Eredmények: Meae

  • “Reliqui domum meam, dimisi hereditatem meam; dedi dilectam animae meae in manu inimicorum eius. (Liber Ieremiae 12, 7)

  • Numquid redditur pro bono malum, quia foderunt foveam animae meae? Recordare quod steterim in conspectu tuo, ut loquerer pro eis bonum et averterem indignationem tuam ab eis. (Liber Ieremiae 18, 20)

  • “Vae pastoribus, qui disper dunt et dissipant gregem pascuae meae!, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 23, 1)

  • Postquam enim convertisti me, egi paenitentiam; et postquam ostendisti mihi, percussi femur meum; confusus sum et erubui, quoniam sustinui opprobrium adulescentiae meae”. (Liber Ieremiae 31, 19)

  • SADE. “Iustus est Dominus, quia contra os eius rebellis fui. Audite, obsecro, universi populi, et videte dolorem meum: virgines meae et iuvenes mei abierunt in captivitatem. (Lamentationes 1, 18)

  • SIN. Iacuerunt in terra foris puer et senex; virgines meae et iuvenes mei ceciderunt in gladio: interfecisti in die furoris tui, percussisti nec misertus es. (Lamentationes 2, 21)

  • ZAIN. Recordare paupertatis et peregrinationis meae, absinthii et fellis. (Lamentationes 3, 19)

  • AIN. Oculus meus affligit animam meam prae cunctis filiabus urbis meae. (Lamentationes 3, 51)

  • RES. Iudicasti, Domine, causam animae meae, redemisti vitam meam. (Lamentationes 3, 58)

  • Exui me stola pacis, indui autem me cilicio obsecrationis meae, clamabo ad Aeternum in diebus meis. (Liber Baruch 4, 20)

  • Ecce omnes animae meae sunt: ut anima patris, ita et anima filii mea est; anima, quae peccaverit, ipsa morietur. (Prophetia Ezechielis 18, 4)

  • Numquid voluntatis meae est mors impii, dicit Dominus Deus, et non ut convertatur a viis suis et vivat? (Prophetia Ezechielis 18, 23)


“Se você tem dúvidas sobre a fé é exatamente porque tem fé!” São Padre Pio de Pietrelcina