Talált 3641 Eredmények: Moab et Eliseus Heliam ignem prophetam Ahaziam nuntius rex Dominus prophety
En Rebecca coram te est; tolle eam et proficiscere, et sit uxor filii domini tui, sicut locutus est Dominus”. (Liber Genesis 24, 51)
“Nolite, ait, me retinere, quia Dominus direxit viam meam; dimittite me, ut pergam ad dominum meum”. (Liber Genesis 24, 56)
et ait ad puerum: “Quis est ille homo, qui venit per agrum in occursum nobis?”. Dixitque ei: “Ipse est dominus meus”. At illa tollens cito velum operuit se. (Liber Genesis 24, 65)
Apparuitque ei Dominus et ait: “Ne descendas in Aegyptum, sed habita in terra, quam dixero tibi, (Liber Genesis 26, 2)
Sevit autem Isaac in terra illa et invenit in ipso anno centuplum; benedixitque ei Dominus. (Liber Genesis 26, 12)
Profectus inde fodit alium puteum, pro quo non contenderunt; itaque vocavit nomen eius Rehoboth (id est Latitudinem) dicens: “Nunc dilatavit nos Dominus, et crescemus in terra”. (Liber Genesis 26, 22)
ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte dicens: “Ego sum Deus Abraham patris tui. Noli timere, quia tecum sum; benedicam tibi et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham”. (Liber Genesis 26, 24)
Accessit et osculatus est eum. Statimque, ut sensit vestimentorum illius fragrantiam, benedicens illi ait: “Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus. (Liber Genesis 27, 27)
Et serviant tibi populi, et adorent te nationes; esto dominus fratrum tuorum, et incurventur ante te filii matris tuae. Qui maledixerit tibi, sit maledictus; et, qui benedixerit tibi, sit benedictus!”. (Liber Genesis 27, 29)
et Dominum innixum scalae dicentem sibi: “Ego sum Dominus, Deus Abraham patris tui et Deus Isaac. Terram, in qua dormis, tibi dabo et semini tuo. (Liber Genesis 28, 13)
Cumque evigilasset Iacob de somno, ait: “Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam”. (Liber Genesis 28, 16)
reversusque fuero prospere ad domum patris mei, erit mihi Dominus in Deum, (Liber Genesis 28, 21)