Talált 60 Eredmények: Mundo
In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit. (Evangelium secundum Ioannem 1, 10)
panis enim Dei est, qui descendit de caelo et dat vitam mundo”. (Evangelium secundum Ioannem 6, 33)
Nemo quippe in occulto quid facit et quaerit ipse in palam esse. Si haec facis, manifesta teipsum mundo”. (Evangelium secundum Ioannem 7, 4)
Et dicebat eis: “Vos de deorsum estis, ego de supernis sum; vos de mundo hoc estis, ego non sum de hoc mundo. (Evangelium secundum Ioannem 8, 23)
Quamdiu in mundo sum, lux sum mundi”. (Evangelium secundum Ioannem 9, 5)
Qui amat animam suam, perdit eam; et, qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodiet eam. (Evangelium secundum Ioannem 12, 25)
Ante diem autem festum Pa schae, sciens Iesus quia venit eius hora, ut transeat ex hoc mundo ad Patrem, cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos. (Evangelium secundum Ioannem 13, 1)
Dicit ei Iudas, non ille Iscariotes: “Domine, et quid factum est, quia nobis manifestaturus es teipsum et non mundo?”. (Evangelium secundum Ioannem 14, 22)
Si de mundo essetis, mundus, quod suum est, diligeret; quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus. (Evangelium secundum Ioannem 15, 19)
Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis; in mundo pressuram habetis, sed confidite, ego vici mundum”. (Evangelium secundum Ioannem 16, 33)
Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo. Tui erant, et mihi eos dedisti, et sermonem tuum servaverunt. (Evangelium secundum Ioannem 17, 6)
Ego pro eis rogo; non pro mundo rogo, sed pro his, quos dedisti mihi, quia tui sunt; (Evangelium secundum Ioannem 17, 9)