Talált 218 Eredmények: Nocte

  • Fecitque Deus nocte illa, ut postulaverat; et fuit siccitas in solo vellere, et ros in omni terra. (Liber Iudicum 6, 40)

  • Igitur Ierobbaal, qui et Gedeon, de nocte consurgens et omnis populus cum eo castrame tati sunt ad fontem, qui vocatur Harad. Erant autem castra Madian in valle ad septentrionalem plagam collis Moreh. (Liber Iudicum 7, 1)

  • Eadem nocte dixit Dominus ad eum: “Surge et descende in castra, quia tradidi ea in manu tua. (Liber Iudicum 7, 9)

  • Surge itaque nocte cum populo, qui tecum est, et latita in agro. (Liber Iudicum 9, 32)

  • Surrexit itaque Abimelech cum omni exercitu suo nocte et tetendit insidias iuxta Sichimam in quattuor locis. (Liber Iudicum 9, 34)

  • Cum nuntiatum esset Gazaeis intrasse urbem Samson, circuierunt et insidiabantur ei in porta civitatis; tota autem nocte quieverunt praestolantes, ut, facto mane, exeuntem occiderent. (Liber Iudicum 16, 2)

  • Die autem quarto, cum de nocte consurrexissent, et ille proficisci vellet, socer ait ad eum: “Gusta prius pauxillum panis et conforta cor tuum et sic proficisceris”. (Liber Iudicum 19, 5)

  • Nolebant acquiescere sermonibus eius; quod cernens homo apprehendit et eduxit ad eos concubinam suam. Qua cum abusi essent et tota nocte ei illusissent, dimiserunt eam mane. (Liber Iudicum 19, 25)

  • Et ecce homines civitatis illius circumdederunt nocte domum, in qua manebam, volentes me occidere et uxorem meam incredibili libidinis furore vexantes; denique mortua est. (Liber Iudicum 20, 5)

  • Revertimini, filiae meae, abite; iam enim senectute confecta sum nec apta vinculo coniugali; etiamsi possem hac nocte concipere et parere filios, (Liber Ruth 1, 12)

  • Booz propinquus noster, cuius puellis in agro iuncta eras, ecce ipse hac nocte aream hordei ventilat. (Liber Ruth 3, 2)

  • Et ecce, nocte iam media, expavit homo et erexit se viditque mulierem iacentem ad pedes suos. (Liber Ruth 3, 8)


“Um dia você verá surgir o infalível triunfo da justiça Divina sobre a injustiça humana”. São Padre Pio de Pietrelcina