Talált 173 Eredmények: Noli

  • Noli consiliari cum invido et a zelante te consilium absconde; nec cum muliere de ea, quae ei aemulatur, cum timido de bello, cum negotiatore de traiecticio, cum emptore de venditione, cum viro livido de gratiis agendis, (Liber Ecclesiasticus 37, 12)

  • Noli avidus esse in omni epulatione et non te effundas super omnem escam. (Liber Ecclesiasticus 37, 32)

  • Noli metuere iudicium mortis; memento eorum, qui ante te fuerunt et qui superventuri sunt tibi: hoc iudicium a Domino omni carni; (Liber Ecclesiasticus 41, 5)

  • et dices ad eum: Vide, ut sileas; noli timere, et cor tuum ne formidet a duabus caudis titionum fumigantium istorum, ob ardorem irae Rasin et Syriae et filii Romeliae, (Liber Isaiae 7, 4)

  • Propter hoc haec dicit Dominus, Deus exercituum: “Noli timere, populus meus habitator Sion, ab Assur; in virga percutiet te et baculum suum levabit super te sicut Aegyptus. (Liber Isaiae 10, 24)

  • Super montem excelsum ascende, tu, quae evangelizas Sion; exalta in fortitudine vocem tuam, quae evangelizas Ierusalem; exalta, noli timere; dic civitatibus Iudae: “Ecce Deus vester, (Liber Isaiae 40, 9)

  • Noli timere, vermis Iacob, homines ex Israel. Ego auxiliabor tibi”, dicit Dominus et redemptor tuus, Sanctus Israel. (Liber Isaiae 41, 14)

  • Et nunc haec dicit Dominus, qui creavit te, Iacob, et formavit te, Israel: “Noli timere, quia redemi te et vocavi te nomine tuo; meus es tu. (Liber Isaiae 43, 1)

  • Noli timere, quoniam ego tecum sum: ab oriente adducam semen tuum et ab occidente congregabo te. (Liber Isaiae 43, 5)

  • Dicam aquiloni: “Da” et austro: “Noli prohibere; affer filios meos de longinquo et filias meas ab extremis terrae. (Liber Isaiae 43, 6)

  • Haec dicit Dominus, qui fecit te et formavit te ab utero, auxiliator tuus: “Noli timere, serve meus Iacob, et dilecte, quem elegi. (Liber Isaiae 44, 2)

  • Noli timere, quia non confunderis, neque erubescas, quia non te pudebit; nam confusionis adulescentiae tuae oblivisceris et opprobrii viduitatis tuae non recordaberis amplius. (Liber Isaiae 54, 4)


“De todos os que vierem pedir meu auxílio, nunca perderei nenhum!” São Padre Pio de Pietrelcina