Talált 356 Eredmények: Omne

  • Omne, quod ex voto reddiderint filii Israel, tuum erit. (Liber Numeri 18, 14)

  • Quidquid primum erumpit e vulva cunctae carnis, quod offerunt Domino, sive ex hominibus sive de pecoribus fuerit, tui iuris erit; ita dumtaxat, ut hominis primogenitum et omne animal, quod immundum est, redimi facias. (Liber Numeri 18, 15)

  • in quibus cum homo mundus tinxerit hyssopum, asperget ex eo omne tentorium et cunctam supellectilem et homines, qui ibi fuerint, et super eum, qui tetigerit ossa vel occisum hominem aut per se mortuum aut sepultum. (Liber Numeri 19, 18)

  • quarum die prima conventus sanctus erit; omne opus servile non facietis in ea. (Liber Numeri 28, 18)

  • Die quoque septimo conventus sanctus erit vobis; omne opus servile non facietis in eo. (Liber Numeri 28, 25)

  • Die etiam primitivorum, quando offeretis oblationem novam Domino, in sollemnitate Hebdomadarum, conventus sanctus erit vobis; omne opus servile non facietis in ea. (Liber Numeri 28, 26)

  • Mensis etiam septimi prima die conventus sanctus erit vo bis; omne opus servile non facietis in ea, quia dies clangoris est et tubarum. (Liber Numeri 29, 1)

  • Decima quoque die mensis huius septimi erit vobis conventus sanctus, et affligetis animas vestras; omne opus servile non facietis. (Liber Numeri 29, 7)

  • Quinta decima vero die mensis septimi conventus sanctus erit; omne opus servile non facietis in ea, sed celebrabitis sollemnitatem Domino septem diebus (Liber Numeri 29, 12)

  • Die octavo erit conventus sollemnis, omne opus servile non facietis (Liber Numeri 29, 35)

  • Si quis virorum votum Domino voverit aut se constrinxerit iuramento, non faciet irritum verbum suum, sed omne, quod promisit, implebit. (Liber Numeri 30, 3)

  • omne, quod potest transire per flammas, igne purgabitur; quidquid autem ignem non potest sustinere, aqua expiationis sanctificabitur. (Liber Numeri 31, 23)


“Seja grato e beije docemente a mão de Deus. É sempre a mão de um pai que pune porque lhe quer bem” São Padre Pio de Pietrelcina