Talált 721 Eredmények: Peccatum Iudae
Exsurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana cum festinatione in civitatem Iudae (Evangelium secundum Lucam 1, 39)
qui fuit Simeon, qui fuit Iudae, qui fuit Ioseph, qui fuit Iona, qui fuit Eliachim, (Evangelium secundum Lucam 3, 30)
qui fuit Aminadab, qui fuit Admin, qui fuit Arni, qui fuit Esrom, qui fuit Phares, qui fuit Iudae, (Evangelium secundum Lucam 3, 33)
Altera die videt Iesum venientem ad se et ait: “Ecce agnus Dei, qui tollit peccatum mundi. (Evangelium secundum Ioannem 1, 29)
Respondit eis Iesus: “Amen, amen dico vobis: Omnis, qui facit peccatum, servus est peccati. (Evangelium secundum Ioannem 8, 34)
Dixit eis Iesus: “Si caeci essetis, non haberetis peccatum. Nunc vero dicitis: “Videmus!”; peccatum vestrum manet”. (Evangelium secundum Ioannem 9, 41)
Respondet Iesus: “Ille est, cui ego intinctam buccellam porrexero”. Cum ergo intinxisset buccellam, dat Iudae Simonis Iscariotis. (Evangelium secundum Ioannem 13, 26)
Si non venissem et locutus fuissem eis, peccatum non haberent; nunc autem excusationem non habent de peccato suo. (Evangelium secundum Ioannem 15, 22)
Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit, peccatum non haberent; nunc autem et viderunt et oderunt et me et Patrem meum. (Evangelium secundum Ioannem 15, 24)
Respondit Iesus: “Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi esset datum desuper; propterea, qui tradidit me tibi, maius peccatum habet”. (Evangelium secundum Ioannem 19, 11)
Positis autem genibus clamavit voce magna: “Domine, ne statuas illis hoc peccatum”; et cum hoc dixisset, obdormivit. (Actus Apostolorum 7, 60)
Et Dominus ad illum: “Surgens vade in vicum, qui vocatur Rectus, et quaere in domo Iudae Saulum nomine Tarsensem; ecce enim orat (Actus Apostolorum 9, 11)