Talált 125 Eredmények: Peptercium arcam
Iratus est itaque Dominus contra Ozam et percussit eum, eo quod contigisset arcam; et mortuus est ibi coram Deo. (Liber I Paralipomenon 13, 10)
Et timuit Deum tunc temporis dicens: “Quomodo possum ad me introducere arcam Dei?”. (Liber I Paralipomenon 13, 12)
et dixit ad eos: “Vos, qui estis principes familiarum Leviticarum, sanctificamini cum fratribus vestris et afferte arcam Domini, Dei Israel, ad locum, quem praeparavi. (Liber I Paralipomenon 15, 12)
Sanctificati sunt ergo sacerdotes et Levitae, ut portarent arcam Domini, Dei Israel; (Liber I Paralipomenon 15, 14)
et tulerunt filii Levi arcam Dei, sicut praeceperat Moyses iuxta verbum Domini, umeris suis in vectibus. (Liber I Paralipomenon 15, 15)
Chonenias autem princeps Levitarum portantium arcam praeerat ad portandum, erat quippe valde sapiens. (Liber I Paralipomenon 15, 22)
Igitur David et maiores natu Israel et tribuni ierunt ad deportandam arcam foederis Domini de domo Obededom cum laetitia. (Liber I Paralipomenon 15, 25)
Cumque adiuvisset Deus Levitas, qui portabant arcam foederis Domini, immolati sunt septem tauri et septem arietes. (Liber I Paralipomenon 15, 26)
Porro David indutus pallio byssino et universi Levitae, qui portabant arcam, cantoresque et Chonenias princeps pro portanda arca — David autem indutus erat etiam ephod lineo — (Liber I Paralipomenon 15, 27)
universusque Israel deducebant arcam foederis Domini in iubilo et sonitu bucinae et tubis et cymbalis bene sonantibus et nablis et citharis. (Liber I Paralipomenon 15, 28)
Attulerunt igitur arcam Dei et constituerunt eam in me dio tabernaculi, quod tetenderat ei David, et obtulerunt holocausta et pacifica coram Deo. (Liber I Paralipomenon 16, 1)
altari autem, in quo adoletur incensum, aurum purissimum, et aurum pro structura quadrigae cherubim extendentium alas et velantium arcam foederis Domini. (Liber I Paralipomenon 28, 18)