Talált 142 Eredmények: Philisthim et clade Israheli Deo
Audierunt vero Philisthim quod unxissent David regem super Israel et ascenderunt universi, ut quaererent David. Quod cum audisset David, descendit in praesidium; (Liber II Samuelis 5, 17)
Philisthim autem venientes diffusi sunt in valle Raphaim. (Liber II Samuelis 5, 18)
Et consuluit David Dominum dicens: “Si ascendam ad Philisthim? Et si dabis eos in manu mea?”. Et dixit Dominus ad David: “Ascende, quia tradens dabo Philisthim in manu tua”. (Liber II Samuelis 5, 19)
Et addiderunt adhuc Philisthim ut ascenderent et diffusi sunt in valle Raphaim. (Liber II Samuelis 5, 22)
et, cum audieris sonitum gradientis in cacumine arborum celthium, tunc inibis proelium, quia tunc egredietur Dominus ante faciem tuam, ut percutiat castra Philisthim”. (Liber II Samuelis 5, 24)
Fecit itaque David, sicut praeceperat ei Dominus; et percussit Philisthim de Gabaon usque dum venias Gazer. (Liber II Samuelis 5, 25)
Factum est autem post haec, percussit David Philisthim et humiliavit eos; et tulit David Geth et urbes eius de manu Philisthim. (Liber II Samuelis 8, 1)
de Syria et Moab et filiis Ammon et Philisthim et Amalec et de manibus Adadezer filii Rohob regis Soba. (Liber II Samuelis 8, 12)
Et abiit David et tulit ossa Saul et ossa Ionathan filii eius a civibus Iabes Galaad, qui furati fuerant ea de platea Bethsan, in qua suspenderant eos Philisthim, cum interfecissent Saul in Gelboe, (Liber II Samuelis 21, 12)
Factum est autem rursum proelium Philisthinorum adversum Israel, et descendit David et servi eius cum eo, et pugnabant contra Philisthim, et fatigatus est David. (Liber II Samuelis 21, 15)
Post hunc Eleazar filius Dodo Ahohites, inter tres fortes. Qui erat cum David in Aphesdommim, quando Philisthim congregati sunt illuc in proelium. (Liber II Samuelis 23, 9)
Et post hunc Samma filius Age Ararites. Et congregati sunt Philisthim in Lehi; erat quippe ibi ager lente plenus. Cumque fugisset populus a facie Philisthim, (Liber II Samuelis 23, 11)