Talált 396 Eredmények: Populo

  • Clama fortiter, ne cesses; quasi tuba exalta vocem tuam et annuntia populo meo scelera eorum et domui Iacob peccata eorum. (Liber Isaiae 58, 1)

  • Transite, transite per portas, parate viam populo. Sternite, sternite semitam, eligite lapides, elevate signum ad populos”. (Liber Isaiae 62, 10)

  • Et erit Saron in pascua gregum, et vallis Achor in cubile armentorum populo meo, qui quaesierunt me. (Liber Isaiae 65, 10)

  • Et exsultabo in Ierusalem et gaudebo in populo meo, et non audietur in ea ultra vox fletus et vox clamoris. (Liber Isaiae 65, 19)

  • Ego quippe dedi te hodie in civitatem munitam et in columnam ferream et in murum aereum contra omnem terram regibus Iudae, principibus eius et sacerdotibus et populo terrae; (Liber Ieremiae 1, 18)

  • In tempore illo dicetur populo huic et Ierusalem: “Ventus urens collium, qui sunt in deserto, invadit filiam populi mei non ad ventilandum et ad purgandum. (Liber Ieremiae 4, 11)

  • Populo autem huic factum est cor contumax et rebelle; recesserunt et abierunt (Liber Ieremiae 5, 23)

  • quia inventi sunt in populo meo impii, insidiantes quasi incurvati aucupes, laqueos ponentes ad capiendos viros. (Liber Ieremiae 5, 26)

  • Probatorem dedi te in populo meo; et scies et probabis viam eorum. (Liber Ieremiae 6, 27)

  • Tu ergo, noli orare pro populo hoc nec assumas pro eis deprecationem et orationem et non obsistas mihi, quia non exaudiam te. (Liber Ieremiae 7, 16)

  • Tu ergo noli orare pro populo hoc et ne assumas pro eis deprecationem et orationem, quia non exaudiam in tempore clamoris eorum ad me, in tempore afflictionis eorum. (Liber Ieremiae 11, 14)

  • Haec dicit Dominus adversum omnes vicinos meos pessimos, qui tangunt hereditatem, quam distribui populo meo Israel: “Ecce ego evellam eos de terra sua et domum Iudae evellam de medio eorum. (Liber Ieremiae 12, 14)


“Que Nossa Senhora nos obtenha o amor à cruz, aos sofrimentos e às dores.” São Padre Pio de Pietrelcina