Talált 264 Eredmények: Porro

  • Porro Ioab filius Sarviae et pueri David egressi sunt et occurrerunt eis iuxta piscinam Gabaon; et, cum in unum convenissent e regione, constiterunt hi ex una parte piscinae et illi ex altera. (Liber II Samuelis 2, 13)

  • Erant autem ibi tres filii Sarviae: Ioab et Abisai et Asael. Porro Asael cursor velocissimus fuit quasi unus ex capreis, quae morantur in campis. (Liber II Samuelis 2, 18)

  • Porro Ioab reversus, omisso Abner, congregavit omnem populum; et defuerunt de pueris David decem et novem viri, excepto Asaele; (Liber II Samuelis 2, 30)

  • et post eum Cheleab de Abigail uxore Nabal de Carmel, porro tertius Absalom filius Maacha filiae Tholmai regis Gesur, (Liber II Samuelis 3, 3)

  • Dixit autem David ad Ioab et ad omnem populum, qui erat cum eo: “Scindite vestimenta vestra et accingimini saccis et plangite ante exequias Abner”. Porro rex David sequebatur feretrum. (Liber II Samuelis 3, 31)

  • et David saltabat totis viribus ante Dominum. Porro David erat accinctus ephod lineo. (Liber II Samuelis 6, 14)

  • Ioab autem filius Sarviae erat super exercitum; porro Iosaphat filius Ahilud erat a commentariis, (Liber II Samuelis 8, 16)

  • Porro Meribbaal habitabat in Ierusalem, quia de mensa regis iugiter vescebatur; et erat claudus utroque pede. (Liber II Samuelis 9, 13)

  • Porro non est locutus Absalom ad Amnon nec malum nec bonum; oderat enim Absalom Amnon, eo quod violasset Thamar sororem suam. (Liber II Samuelis 13, 22)

  • Porro Absalom fugiens abiit ad Tholmai filium Ammiud regem Gesur. Luxit ergo David filium suum cunctis diebus. (Liber II Samuelis 13, 37)

  • Porro sicut Absalom vir non erat pulcher in omni Israel, qui valde laudaretur, a vestigio pedis usque ad verticem non erat in eo ulla macula. (Liber II Samuelis 14, 25)

  • Porro cum Absalom ierunt ducenti viri de Ierusalem vocati, euntes simplici corde et causam penitus ignorantes. (Liber II Samuelis 15, 11)


“Agradeça sempre ao Pai eterno por sua infinita misericórdia”. São Padre Pio de Pietrelcina